Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. et purificatorio mappisque et alba, humerali, superperlliceo, mundis. Campa­na etiam consecratione indiget. Parochus Matthias Wistoky572 e Collegio Pazmaniano a duobus annis constitu­tus per me haud introductus, bonis moribus praeditus est. Juvenis nondum 30 annos natus, studuit tantum ut muneri suo satisfaciat. Aedes Parochiales integrae cuius agros mediae sessioni coloni arant, extirpatitiam terram quae etiam ad Parochiam spectat arare remuunt. Item ex una vinea vel dant Paro­cho vini urnas 20. vel cedunt illi vineam. Solvunt insuper a qualibet domo coloni unam metretam Tyrnaviensem tritici, siliginis alteram, nec non galli­nam, et caseolum, vel eius loco den. 4. Inquilini qui aliquid inseminant medi­am metretam tritici et siliginis mediam, qui vero nihil sementis habent den. 12. tantumodo persolvunt. Coeterum in administrando baptismo a primis 12. infantibus, novo chrismate delibutis cedunt den. 26, postea den. 6, tantum et copulatione den. 12. a trina denunciatione tantumodo(!). Ab introductione den. 4. Denique a sepultura den. 16. Sedecima in signis in frumento. Scholae Magister flor. 14. percipit, et a singulis domibus mediam metretam tritici aut frumenti. A discipulis autem quos 12. aut 15. instruere solet, totidem flore- nos. Omnes Croatae incolae, a Tureis pulsi hic considentes: probi Catholici, in Sacra confessione et communione assidui. Distinguitur pagus in maiorem et minorem Senkvicz. Domus utrobique centum sexaginta, et animas circiter septingentae. Cathedraticum solutum. 9. Vistok Vistok Sacrosanctae Trinitati dicata Ecclesia. Dedicatio et Indulgentiae plenariae eodem die habentur, brevi terminandae. In ara maiori vetus tabula. In turri campa- nae duae. Tabernaculum inque eo Venerabile Sacramentum, Baptisterium, et sacros liquores, librum Baptizatorum nomina inseruntur, aliaque necessaria vidi: ut pote casulas quatuor antiquas, novam unam, calices tres, cum patenis argenteis, portable, vexilla 5, corporale et purificatorium mundum, velum supra calicem et mappas atque albam cum amictu cingulo et superpelliceo. Tres vineae ad sarta tecta templi conservanda, destinatae, recte excoluntur. Multi debent Ecclesiae, ut solvant, iussi. Ab altera parte pagi olim Capella S[ancti] Aegidij erat Parochialis; antequam templum construeretur: nunc a fundamentis dictam Capellam Michael Mauronitius Praepositus Agriensis, ex hoc loco oriundus instaurat: consecrandam, ubi suprema manus imposita ei fuerit. Parochia bene extructa, agros possidet quos coloni nolunt exarare, et vineam, ex qua pendunt. Parocho quotannis urnas vini 10. cui tamen integrum est vine­am ad se recipere. Praeter sedecimam quilibet, item colonis contribuit Paro­cho 2. mettr. tritici pullum et caseum. Inquilinus si ei sit domus unam 572 Wistoky Mátyás plébános, vő. NÉMETHY 1025. 210

Next

/
Thumbnails
Contents