Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS dicit, licet parum studuerit. Vinum amat. Breviarium et varios libros possidet. Diligens in suo munere. Solvuntur Parocho flor. 30. et a qualibet domo musti quarta pars urnae, tam hic quam in Terling, qui pagus ad huius Parochiae iura pertinet. Stola exigua, sedecima nulla. Ludimagister Catholicus, aedes habet et flor. 10, discipulos paucos, in vindemia parum musti. In Czu- kard Germani, Sclavi, promiscue degunt, quarta pars Catholica reliqui Lutheran], Modram et Bazinium interdum frequentant, tametsi interdictum sit. Nunc, quia valde oblectatur concionibus Janeczka,570 potius domi se continent. Domus sunt 50, animae 200. In Terling vero domus 18. animae 70, unus atterve inquilinus Catholicus, alii haeretici omnes. Sepultura cunctis in coemeterio libera. Chukaria a Cathedratico immunis habetur, ideo credo, quia est Ecclesia et possessio nostra. At in descensu (quo veteri vocabulo hospitalitas significatur) immunis esse non debet, cum non sit exempta Parochia. 7. Modor Modor Visitationem hoc loco peragere non potui, quod diu admodum seviret pestis quae multos centenos interemit mortales. Templa ut audio duo extant alterum Germanj, Sclavi alterum tumultu Boczkaiano occupavere. Catholicus locus aut Sacerdos nullus, civis unus aut alter, inquilini plures. Ex vicinis Provinces plurimi advenae, religionis hostes. Altaria quondam et beneficia multa hic fundata, in veteri Visitationum exemplari reperiuntur. Lazaretum praesenti anno conditum, quod hospitale vocant. Fertur Módra libera Regia Civitas, maior et ante pestilentiam populosior Baziniano aut Sfancto] Geor- gio, et si religionem spectes, perniciosior. Possidet pagum Kiralyfalva, non multis ab hinc annis in territorio Civitatis extructum ubi campana et coemeterium non consecratum, domus 40. animae ducentae. Praedicanti Modrensi parent. 8. Senkvicz Senkvicz Non valde pridem condita Ecclesia, sat elegans neque ad huc consecrata. Coemeterium amplum, muro cinctum. Altare pulchrum. Tabernaculum in pariete Sacram Eucharistiam continet. Nec deest fons Baptismalis cum sacris liquoribus. Casulae et novae et veteres 13. calix cum patena argenteus, crux cuprea vexilla 6. Missale Romanum571 et liber Baptizatorum, cum corporali 570 Vö. 569. jegyzet 571 Vö. 147. jegyzet 209