Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. 5. Limpak Limpak Et scribitur, et dicitur Ecclesia Sfancti] Tiboldj, qui est ne S[anctus] Tiburtius vel Sfanctus] Theobaldus, vel distinctus ab utroque, non planere teneo. Exiguum templum Praedicanti aereptum, cum templo Baziniensi: refectione indiget. Dedicatio Dominica ante festum S[ ancti] Joannis Baptistae agitur. Valde immundum reperi, quo circa et Parochum et aedituum increpui. Nihil habetur clenodiorum praeter unicam mappam, et solum lapidem Baptisterij, aequi- dem pulchrum. Filialis est ad Bazin: potius iudicarem Czukariae iungi oportere. nam Bazin cum Grinava beneconstitutum. Chukard male. Spectant huc 4, Vineae desertae, nunc aliquomodo excoluntur. Campanae duae non sunt consecratae. Percipit Parochus ex proventibus vinearum Ecclesiae in stipendium suum flor. 8. et ex mola vicina Jacobi Gilih metretas Tymavienses frumenti 24. Domus Parochialis iuxta coemeterium olim commoda, nunc penitus desolata iacet. Ter forte in anno hic sacra fiebant, iussi saepius fieri. Sunt fere omnes Germani incolae, norunt tamen Sclavonice plerique; Catholicorum tres tantum aedes, haereticorum 27. qui ordinarie Baziniensem Praedicantem auscultant. Animae in universum 120. circiter numerum attingunt. Cathedraticum est promissum: pars tantum soluta. In Regesto census Ca- thedratici cum Bazin et Limpak coniungitur Rakovih qui locus ubi sit, tametsi diligenter investigavi, rescire non potui: crediderim vel paenitus interijsse vel nomen mutasse. 6. Czukard Czukard Appellant templum S[ancti] Osvaldj nomine, olim Bfeatae] Virginis et Sfancti] Osvaldi vocabatur, quo circa hodie etiam solemnitatem in festo S[anctae] Mariae ad Nives agunt, nempe Dedicationem templi. Quod quidem hoc anno erectum denuo, et fornicatum est insigniter. Venerabile Sacramentum propter continuas in Ecclesia operas non asservabatur. Vineae templi 6, haud bene cultae. Ex quarum fructu Parocho et Ludimagistro persolvuntur, si quid super est, ad usus templi impeditur. Quaemadmodum passim usu venire solet. Casulae duae et pluviale, alba et superpelliceum, calix cum patena argenteus, crux cuprea. Missale Romanum568 et codex in quem nomina baptizatorum referuntur. Campanae in Turricula quatuor. Domus Parochialis tectum, nullius momenti; reficietur: quo spectat vinea a colonis excolenda. Parochus Joannes Janeczka.569 Canonicus Posoniensis, anno elapso hic agere iussus, quadragennarius vir bonus, cuius singulari labore et industria templum reparatum. Mirum quantum laudetur a concionibus: etiam ex tempore 568 Vő. 147. jegyzet 569 Janeczka János plébános, vő. NÉMETHY 561. 208