Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS 16. Kiripolcz Kiripolcz Vetus Ecclesia et Parochia olim principalis, qua multi vicini pagi ac oppida fre­quentabant. Nunc filialis ad Malaczkam SJancti] Martini patrocinio laetatur. Dedicationem Dominica post celebrant. Tabulatum non nihil labefactatum, fonte baptizmali carent, ossorium miserabile. S[anctissimum] Sacramentum hic non asservatur. Praeter duos calices antipendia duo, casulam unam cum stola et manipulo, mappas 4. velum supra calicem unum, et Missale Roma­num534 535, templum nihil possidet. Imposterum qui in eo humabuntur solvent flor. 4. Sunt legata aliqua. Campanae duae personant. Domus quoque Paro- chialis quondam extitit cuius 4. iugera coloni arant, Parochus demetit fruges, et pratum defalcat. Reliqua dant instar Malaczkensium Parocho at pecuniae numeratae dimidium. Rectori flor. 4. Unus Lutheránus tantummodo, reliqui Ecclesiae Catholicae nomen dedere. Domus ferme 40. animae 180. Confiten­tur non nunquam. Censum mihi debitum deposuere. 17. Chötörtökhely Chötörtökhely Haec etiam Filialis Malaczkae Deo in honorem Beatae Virginis Assumptae dica­ta. Dedicatio duabus hebdomadis a die festo S[ancti] Michaelis peragi solet. Animus est Ecclesiam renovandi, turrim ex fundamentis erigendi quem in fi­nem flor. 300. et amplius erogarunt. Suppellex necessaria pro Sacrificio omni­no simpla, mappae tamen 7. campanae duae. Parochialis habitatio nulla. Stipendium flor. 18. et a qualibet domo gallina et caseolus, quem licet peccu- nia(!) redimere uti convenit. Quaternis diebus Dominicis festisque Sacra fi- unt. Rectori flor. 4. communitas exhibet. Pago tres Domini potiuntur Palfi, Vizkelethy 36 et Somogy,537 tresque sunt Judices. In rebus tamen quae ad Ecclesiam spectans, facile consentiunt. Catholici omnes viri boni. Casas re­censui 70. animas credo esse 250. In Cathedratico... solvendo erant difficiles. 534 Vö. 147. jegyzet 535 Vö. 501. jegyzet 536 Vizkelethy család, vö. NAGY XII. 234. 537 Somogy család, vö. NAGY XI. 284. 195

Next

/
Thumbnails
Contents