Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. ad se venire volunt. Habent calicem cum patena, casulam unam cum stola et manipulo, alba, cingulo, corporali, purificatorio. Missali Romano carent. Solvunt praedicti Parocho flor. 14. butyri medias 6 frumentum et alia instar Gaiarensium et Rectorj flor. 3. Maius hoc oppidum caeteris omnibus Ultra montanis in eo enim domo 160. ani­mae plusquam 600 sunt. Catholici universi, etiam Kys Levardenses apud quos 40. domus animae fore 200 reperiebantur, sed majori ex parte pagus iste ante annum igne conflagravit. Quapropter ad vicinos Nagy Lévardenses nonnulli migravere donec casas extruant; unde accidit ut quidam infantem ab haeretico Praedicante baptizarj et alius se copularj curaverit: quod quidem imposterum graviter cautum esse volui. Confitentur interdum Gaiarenses Lévardenses rarius. Pecore in Gaiar abundant. Cathedraticum Praestiterunt. 14. Lévard Lévard Visitavi hanc Ecclesiam anno ab hinc tertio, modo non sum eo profectus, quia nihil utilitatis spiritualis pessimis haereticis Visitatione mea attulissem. Prius quoque exclusus hinc fui, nec Visitationis locus datus, sed cum Eminentissi- mo Cardinali conquestus fuissem, rogassemque ne id circo Decimae Domino Kolonicz,522 523 qui bona haec possidet, venderentur admisere mi postea et hu­maniter tractavere. Templum sartum tectum unum altare intus, in quo tabula picta cernitur, calix habetur et ampulla argentea et superpelliceum praeterea que pro templo nihil, quod quidem B[eatae] Virginis Assumptae dicatum olim ferebatur. Campana est una non consecrata et horologium turriculae impositum. Praedicans Lutheránus tam Sclavonicae quam Germanice verba vendit: editione Zoliensi oriundus nondum quadragenarius. Possidet ad Parochiam unum pratum et ab integra sessione percipit frumenti cub. 1, item a qualibet domo gallinam. Inquilini den. 14. numerant. Habet insuper a Domino Kolonicz524 stipendium flor. 150. A baptizmate unus vel alter grossus datur. A copulatio­ne 5. vel 6. grossi. A sepultura similiter. Et licet haec ita multi aperuerint, cer­tum tamen est maxime a profugis, quorum hic multi longe plus Parocho tribui. Rector Scholae quidam Moravus, pueros ac puellas ultra 20. instruit, a quorum singulis flor, et amplius per annum sibi vindicat, ab integra sessione frumen­tum cub. Vi qui aratio caret den. 8. tantummodo consignat. Dominus Kolo­522 Vo. 147. jegyzet 523 Kollonitz családra vö. NAGY VI. 301. 524 Vö. 523. jegyzet 192

Next

/
Thumbnails
Contents