Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS roc nicz flor. 24. et cub. 8, eum renumerat. Aedituo a campana tempore sepul­turae den. 4. cedunt. Est Oppidum hoc Nagylévárd valde celebre maxime apud Acatholicos Austriae, Moraviaeque conterminum unde nunc quoque nonnulli huc se se ad Praedicantem qui Ultra montes solus est, conferunt. Germanice Grossschitz appellatur. Tertio post tumultum Bocskaianum anno, alter Kolonicz Sigefridus525 526 nomine, diu vita functus primo Praedicantem Lutheranum huic loco praefecit. Duo vel tres coloni nomine Catholico gau­dent. Sunt vero domus plusquam 70, animae cum iis qui in curia Domini Kolonicz527 528 529 versantur 350. Cathedraticum semel tempore Visitationis persolverant, quam quidem aliquando Praepositos peregisse non recordantur. Incolunt idem Op­pidum Anabaptistáé, quibus proposui primum ne ullum christianum ad su­am societatem recipiant, sed contenti sint numero eorum qui ab ijs gignuntur. Deinde ne Christianos baptizent, quasi baptismus noster nullius sit momenti. Denique ut instar aliorum incolarum dies festos observent. Sunt perfidium animae minimum 500. Jam pridem fixere hic sedem priusquam ex Moravia proscriberentur. 15. Malaczka Malaczka Ingredimur ditionem Detrekőviensem, cuius in antiquis scriptis Visitationum Praepositi Posoniensis exiguam reperi mentionem. Templum Malaczkense res nova est, ante annos non omnino 60 constructum ab haereticis, cum apud Dominos Balassios Calvinista Praedicans Bomemissa, plurimum gra­tia et authoritate valeret. Est satis elegans Ecclesia, fornicata prorsus et alta turris renovata ante annum, quae in Bethlenianis tumultibus exusta est. Sedi­lia fabrefacta. Nunc horologium turri imponere in animum induxerunt, ubi duae campanae non consecratae pendent. Imo nec templum ipsum est un­quam consecratum, quod tum S[anctissimae] Trinitatis nomine appellant. Coemeterium nullum. Porro agrum quendam 10 iugerum communitas Eccle­siae arat, item duas particulas duorum iugerum. Pratum ad 8. falcatores, lo­catur. Inveni 3 casulas cum stolis et manipulis, alba et humerali super pelliceoque. Ca­licem unum cum patena, communem cum filialibus Ecclesiis, alterum Kiri­525 Vő. 523. jegyzet 526 Kollonitz Siegfried, vö. NAGY VI. 303. 527 Vö. 523. jegyzet 528 Balassa családra vö. NAGY I. 116. 529 Bornemissza Péter, vö. Szinnyei I. 1231-1234. 193

Next

/
Thumbnails
Contents