Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
STRIGONIUM ANTIQUUM 3. obtinet a Civitate flor. 52 annuos, et a Praeposito flor. 28 quia Matutinum decantat. Tres alij Cantores hospitium tantum habent, et a solo Capitulo eorum quilibet, quot hebdomadis flor, unum den. 25. Adibant in novo anno Cantores aedes quoque Carnificis cantus gratia, ibique cum lictoribus potitabant Rem vel ut in famem prohibui. Organista vir probus, percipit ex Civitate flor. 42. Domum et Vineam possidet. Campanatori solvit aedituus flor. Rheneses 16, ex pecunia templi, aedes habet proprias, et tam huic, quam aliis supra memoratis advenentur ex sylva communitatis ligna singulis orgiae. 4. Nemo horum fecerat professionem fidei, nisi nunc primum. Aedituum Senatus constituit Civem semper Catholicum, qui gratis operam suam templo navare debet. Vespillo unus omnium, tam Catholicorum quam haereticorum, ipse Catholicus mirum quod haeretici alium non adhibeant in suis coemeterijs. Hic praeter domum quam inhabitat nihil percipit nisi quod a sepulchris fodiendis quisque tribuit. Superest nunc ut aliqua de Hospitali dicamus, quod sat amplum in suburbio videre est, nuperrime una cum Capella renovatum, qua S [ancti] Ladislaj nominatur. Hospitale487 Posonium Huic nova campana apposita, et more alibi costituto ter ad preces signum datur, quod pridem hic non fiebat. Aluntur in Hospitali pauperes circiter 40. inter quos 6. tantum Catholici. Erat olim Ca- pellanj Germanici munus, diebus Dominicis ac festis pauperibus ist hinc concionem et Sacrum facere, sed a tumultu Betleniano Praedicans Lutheránus id sibi usurpavit, quod sane permitti haud debuisset. Praefectus Hospitalis semper Lutheránus a Senatu eligitur, is bona administrat, vineas nempe 9. agros totidem, hortos pomiferos duos et molam insignem. Ad extremum nec Laza- reto carent Posonienses quod peste grassante ante biennium, extra suburbium extructum est, singulari cura Consulis Danielis Karner,488 ope vero tam Catholicorum, quam Lutheranorum ubi coemeterium brevi muro circum dabitur. Nulla huic domui vectigalia, peste infectus Deo laus, nemo. Venio iam ad extremas Visitationis partes, qua circa plebem versantur. Plebs Po- soniensis Catholica, valde pauca est, tam Germani Lutherani, Catholicos numero longe superant, imo et dignitate, opibus; praecipue postquam ex vicinis provinces, quam plurimi Caesaris et religionis hostes huc commigrarunt. Un- gari tamen Catholici plures sunt, quam Ungari Acatholici. Sclavi totidem, vel plures numerantur apud nos ac apud adversarios. Ad graemium Ecclesiae aliquot reducti: civis unus tantum modo. Catholici Deo laus, sat pij, probique non solum qui in album Congregationis B[eatae] Virginis adscripti sunt, sed alij quoque. Nullus dies festus quo sacram confessionem et Eucharistiam non frequentent, praesertim post quam P[atres] Societatis huc advenere. Crebro templa adeunt et sacris intersunt: per Adventum in Rorate assidui, quod iam hora septima inchoamus, eo quod hora sexta et tenebrae sint et portae Civitatis occlusae, ut proinde ex suburbijs nemo adesse potuerit. Haeretici huius lo487 Margón más kéz írása a Posonium is. 488 Karner család, vö. BOROVSZKY Pozsony 26. 178