Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
VI. Archidiaconatus Posoniensis
VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS ci singulari malitia praediti, maxime postquam profugis pestilentissimis se se immiscure. Fama fert velle eos eo loco ubi nunc conciones auscultant insigne templum extruere in quem finem habent in paratis pauca aliquot millia florenorum, in promissis et quidem certis plurima millia. Praedicantes Germanici tres sunt ordinarie et quartus in suburbio moratur, quibus hospitia ac ligna, et ex aerario Civitatis flor. Ungaricos 800. dant annuos. Stolam habent amplissimam: adeo effunditur illis peccunia(!) maxime ab extraneis, Hunga- rico et Sclavonico Praedicanti, qui nunc unus et idem est, numerant flor. 200. Dicitur iste Sclavis Sclavonice, Lutherano dogmate, Ungarice, Ungaris, Calvi- niano concionarj. Sunt et Scholae hic celebres Lutheranorum, discipuli multi, plures tamen P[at- res] Societatis numerant. Rectori Gymnasij et alijs praeceptoribus fatentur, si verum est, stipendia non ex aerario Civitatis, sed ex pecunia collectitia, quam quisque sponte tribuit, persolvj. Ita et Organistae Cantoribus. Duodecim studiosi grandiores, vulgo Compani, per vices aluntur a singulis civibus ditioribus. Germanicis Ludimagistris nihil ex publico dari, ne hospitium quidem, aiunt, sed solum quod pueri, et puellae conferunt. In summo templo et coemeterio nemo Acatholicus humatur, extra urbem in coemeterio Sjancti] Laurentij promiscue et Catholici et haeretici conduntur. Sunt praeterea duo amplissima coemeteria solis Acatholicis propria. Artifices per tribus distributi, habent sua Altaria et Sacra cum offertorijs singulis quatuor temporibus, quibus etiam Acatholici interessé solebant, nunc omnino absunt: imo in Processione quoque corporis Christi, pauci comparent, qua de re Consul admonitus, neminem se (quasi vero) cogere posse respondit. Offertoria quater in anno peraguntur: in Adventu sub Rorate diebus singulis, cadunt- que illa Parocho, haec ijs, qui sacris tunc operantur. In festis B[eatae] Virginis et Sacra et offertoria Congregationis esse solent. Catholicorum dies festi ab haereticis non observantur: interdum etiam multi Germani Catholici non colunt dies Sanctis Ungaris sacros. In Quadragesima et diebus ieiuniorum carnes publice in foro et macelis verum exponuntur, nihilque pravi praetermittitur a maledicis ac malevolis haeretecis. Notandum hic: in antiquis scriptis reperiri Ecclesiam Sfanctae] Margaritae V[ir- ginis] et Martyris in Salendorff, qui erat pagus Civitatis Posoniensis, mox ultra montem eratque filialis spectans ad Parochiam Sfancti] Michaelis de Posonio et obstricta ad solvendum censum cathedraticum. Hodie pagus non extat, Ecclesiae rudera apparent. 2. Déván Déván Primum omnium templum ingressus nuncupatis Deo Optimo Maximo notis tam pro vivis, quam hoc loco vita functis, causas adventus mei Visitationisque institutae Parocho et plebi coram exposui: quod quidem principio cunctis in Ecclesijs diligenter sum executus. Tum Visitationem ipsam aggressus, 179