Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

VI. ARCHIDIACONATUS POSONIENSIS cuilibet Parochus habitationem, mensam et flor. Rhenenses 100, hoc est flor. Hungaricos 80. dat, computans more veteri ac moderno denarum 80. pro Rhe- nensi. Stolam hi duo aequaliter partiuntur quae quoniam in urbe pro conditio­ne hominum varia est, consignari hic nequit. Parum constituit 60 vel summum 70 flor, per annum ordinarie vero Germanj Plus largiuntur, quam Ungari, vel Sclavi. Hic Laurentius Capellanus, non ita pridem mero indulgens, choreas duxit, quo circa in turrim iussi meo coniectus, triduo solo pane et aqua ibidem vixit moresque correxit. Concionatoris Sclavonici munus tenet Dominus Tho­mas Bielavius484 Canonicus Posoniensis possidetque id circo vineam unam, et numerat quotannis a Civitate flor. 32. Domus ipsius applicata Capitulo, prop­ter aedificium Collegij Societatis: alia nondum assignata. Ipsas vero conciones ordinarie P[atres] Franciscani, et e Societate, in templo Monialium peragunt. Quod ad Beneficiatos, et Altaristas spectat, recensentur illi abunde in Visitatio­ne Vicarij generalis supra memorata: et alij quidem suo perfunguntur officio, ac beneficiatus Corporis Christi. Dominus Archiepiscopus Colocensis Joannes Teleghdi485 et SJancti] Andreae Archipraesuli Dominus Emericus Losy486 Episcopus Agriensis, munus suum, etiam per alios prorsus nunquam exe- quuntur, cum tamen illae singulis ferijs quintis, de Venerabili Sacramento, hic autem instar aliorum Altaristarum Sacra peragere teneantur. Magistro Scholae Udalrico Prukker Bavaro, aedes sunt propriae: ex aerario Civi­tatis flor. 52. cibus et potus a Parocho, prima tantum rudimenta pueris circi­ter triginta tradit, reliquas Scholas P [atres] Societatis docent. Quod antequam fecissent, semper erat Magister Scholae collaborator, cui in annuatim flor. 16, solvebat, tertia quoque parte solutionis discipulorum ei concessa; Parochus vero tribuebat victum: et tunc Capitulum Ludimoderatorj subsidium 10 Ur­nas vinj quotannis largiebatur. Meminerunt fuisse etiam Ludimagistrum Germanicum qiu literas Germanicas et Arithmeticam tradidit, uxor vero illi­us puellas legere, ac nere instruebat. His nulla fuit Domus propria, sed hospi­tium Civitas sponte assignabat: stipendium ex publico nullum, verum a parentibus puerorum et puellarum duntaxat. Jam Catholici a multo tempore, quo nempe tantopere haeresis invaluit, carent huiusmodi Germanico Ludi- magistro magno suorum liberorum detrimento, Sane quaerendus quispiam et vel stipendium Collaboratoris, quo post Scholas a PJatribus] Societatis erectas magnopere non egemus et assignandum, vel Magister Scholae cogen­dus ad docendas literas etiam Germanicas, et uxor (quam tamen artem ipsa ignorat) ad fila ducenda. Cum enim soboles Catholicorum sint paucae, ab ea­rum parentibus Ludimagister Germanicus cum uxore sustentarj, uti antea haud potest. Stabit res in arbitrio Eminetissimi Cardinalis. Quod ad Cantores attinet. Cantor supremus Joannes Schrot civis Posoniensis musicae bene peritus, praeter domum propriam et mensam apud Parochum 484 Bielavius Tamás pozsonyi kanonok, vö. NÉMETHY 498. 485 Vö. 340. jegyzet 486 Vö. 317. jegyzet 177

Next

/
Thumbnails
Contents