Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

VI. Archidiaconatus Posoniensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. tum protenditur Jurisdictio Archidiaconatus Posoniensis. Docent hoc litterae originales Joannis Archiepiscopi Strigoniensis,479 Anno 1473 emanatae, quas Marcus Legatus Apostolicus Anno 1473. Confirmavit, ac demum Anno 1488 Hyppolytus Estensis,480 Archiepiscopus Strigoniensis innovavit, ratificavit, ac perpetuo valituras iussit. Verum postea quam Strigonium a Tureis captum, ac sede Metropolitana Tyma- viam, atque adeo in meditallium Comitatus Posoniensis translata est Vicarij generales praeter Visitationem, qua nihil molestius, cuncta libi sensim usur­pavere, ita ut Citationes et actiones omnes coram ijs erigantur, ijdem Parochis in toto Comitatu Investituram casulae, sive planetae, nonnullae pervetustae, cum stolis et manipulis, duae albae, Missale Romanum481, liber Baptizato- rum. Campanae in turri insignes, sonus earum quia turris humilis, non satis exauditur; optandum si altius illa errigeretur. Superiore anno fur fenestram templi a parte Collegij perfringens, ad Altare SJancti] Andreae sese demisit, clepsitque in ara maiori ingentia corallia e statua BJeataeJ Virginis pendentia; candelabris argenteis, rebusque aliis intactis; qui sacrilegus satis investigatus nullibi potuit depraehendi. Sacrilegum482 Posonii Secundum in Visitatione locum, tenet Parochus et alij Ecclesiae ministri, quo eti­am Scholas et Hospitalia revocamus. Hic Parochus est Joannes Fabritius:483 e Vestphalia oriundus, pius ac doctus vir et concionator insignis, ac summae valetudinarius: dimidio postquam Vienna huc advenit anno (aetatis ad huc floridae) in paralijsim incidens, vix aliquando prorsus convalescet. Inter alia Parochi munera censetur Germanica in summo Templo concio: quia vero eti­am PJatres] Societatis Jesu ad cathedram admissi sunt, quo ambitio omnis praecaveatur, conventum ut Parochus et e Societate, altematim quibuscun­que diebus occurrentibus, verba faciant. Jam tamen, quoniam Parocho ob aegretudinem ne id quidem praestare licet, solus Pater Societatis sermonem semper habet. Cathechismus vero in nullo templo fit. Porro datur Parocho stipendium a Civitate flor, Ungarici 600, vini Urnae 70. et ligna. Possidet vineas tres, duae maiores bene cultae, tertia deserta, cui pra­tum adiacet item in suburbio allodium, et hortum peramplum. Cedunt prae­terea ipsi a solennj funere flor. 8, a mediocri flor. 4, et a simplici ut vocant flor. 1. denarij 20. Aedes sat viles Parochiae instaurarunt Moniales, quas inco­lunt, donec monasterium extruatur. Capellani sunt duo Germanicus Laurentius Gughesmuaes Svevus, et Georgius Neusovay Ungarns, sive Sclavonicus, nam ultramque linguam callere debet, licet Sclavonicam tantum noscat: sat rudis est, coetero quin probus. Horum 479 Vö. PL Antemohacsiana AEV Nr. 61. 1469-ben Vitéz János által kiadott oklevelet Estei Hyppolit újította meg, és az oklevél 1488-as átiratban maradt fenn. 480 Estey Hyppolit esztergomi érsek, vö. SCHMITTH II. 12. 481 Vö. 147. jegyzet 482 Más kéz írása a margón a mondat végéig. 483 Fabritius János plébános, vö. NÉMETHY 561. 176

Next

/
Thumbnails
Contents