Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)
V. Archidiaconatus Nitriensis
V. ARCHIDIACONATUS NITRIENSIS 11. Urminecz Urminecz parochum habet Nicolaum Haynoss,435 hic magis poculis quam officio suo parochiali studet, in sua vita ne semel infirmum unxit oleo sacro, dicens, quod non adest vocetur ab infirmis (sicut plerumque omnes ad unum in meo archidiaconatu presbyteri ea usi sunt excusatione) huic et aliis injunxi, ut omnes de hac vita decedentes, pro altera visitatione mihi cum baptizatis omnibus, et matrimonio iunctis in scripto ostendant, sub poena incarcerationis diuturnae. Hic et Ludanensis plebanus Michael Mazar436 pugnabant sine vulneribus post pocula cum aliquo populi scandalo. Etiam retulit mihi meus vicegerens quod choreis ducendis indulgeat, quodque in Nagy Tapolca duobus diebus in taberna cum faeminis combibisset, et in terra sedendo: haec parochia habet filialem ecclesiam Doworan. Reliqua eius parochiae et templi habentur conscripta in libro inventarii fol. 15. 12. Ludan Ludan parochia habet plebanum Michaelem Mazar, hic post coenam morosus fuit contra quendam parochianum contendere incipiens, nisi eum repressissem. Hic praecedenti Urmicensi plebano similis si non peior, librum templi ubi conscribuntur baptizati etc. non habet, ad infirmos non ibat, quare? quia non vocabatur. Caetera fol. 14. 13. Mereczicze Mereczicze pagum possidet Franciscus Illeshazy437 et alii quidam, habet parochia licentiatum Franciscum Paluday 438 Ecclesia dedicata S[ancto] Martino, fol. 28. 29. 14. Lakacz Lakacz Illustrissimi Domini Colocensis, pagus habet ecclesiam in eminentiori loco, tectum interius ex asseribus, duas ianuas debiles. Dedicatio celebratur in festo S[ancti] Martini. Capellam antiquam olim pulchram iam desertam penes habet. Parochum olim concubinarium iam viduum habet, totum podagri- ticum, bibulum Joannem Caprum,439 cuius etiam filius similis. Parochiam Sarfiensem regit bibulus. Huic ecclesiae Niary Sara legavit 100. fl. Sed Fran435 Vő. 286. jegyzet. 436 Vö. 348. jegyzet 437 Vö. 344. jegyzet 438 Paluday Ferenc licenciátus, vö. NÉMETHY 838. 439 Caprum János plébános NÉMETHY 518. szerint Capricorni. 165