Beke Margit: Pázmány Péter egyházlátogatási jegyzőkönyvei 1616-1637 - Strigonium Antiquum 3. (Budapest, 1994)

V. Archidiaconatus Nitriensis

STRIGONIUM ANTIQUUM 3. ciscus Sándor440 detinet, nec ex agris rusticorum per bella dilapsorum, cen­sum parocho debitum pendit. Pagus Andacz ad parochiam pertinens ad Lu- theranismum deflectit, et praedicantem proximum advocat propter parochi negligentiam, quod totus podagra confractus eos adire non potest. Idem Eleczinste pagus facit quod Andacz. 15. Sarffia Sarffia habet parochum Joannem Capri441 iuvenem bibulum, breviarium orare nescientem, in pago parochiali semel audivi choreas ducentem. Librum pro inscribendis baptizandis etc. non habet, nullum infirmum adhuc unxit sacro oleo, quaesitus quare neglexit hactenus, respondit, quod non vocetur. NB hunc ebrium inveni. Duo iugera habentur post castellum e regione templi, quibus iam domini terrestres utuntur, omnes autem cives sciunt esse paro- chiales agros, et testatus est civis quidam Melchior Stepha se audivisse olim a Stephano Ocelky, qui adactus fuerat ab archidiacono Nitriensi quodam ad iuramentum in altari faciendum. Ego inquit Stephanus Ocelky debui praesta­re iuramentum in altari, quod haec duo iugera post castellum ad parochum spectent Sarfiensem, nam inquit hac de re toti civitati est notum. Caetera ha­bentur in inventario communi fol. 31. 16. Radossow Radossow oppidulum spectat ad Illustrissimum D[ominum] Colocensem, paro­chum Nicolaum Radossenum,442 quibusdam terris arabilibus utitur terrestris Dominus nihil parocho inde solvens, etiam domum aedificavit praefatus Do­minus Illustrissimus Colocensis in fundo parochiali. Templum est antiquum S[acrosancto] Trinitati dedicatum. Vidi in foro aliquem cumulum lapidum, cogitat (ut dicitur) Dominus Archiepiscopus in foro aedificare ecclesiam no­vam. 17. Ardanocz Ardanocz medietatem tenet Dominus Colocensis, alteram vero partem Capitu­lum Nitriense. Ecclesiam habet dedicatam S[ancto] Michaeli. Filialis ecclesia 440 Sándor Ferenc, vő. NAGY X. 34. 441 Vő. 439. jegyzet 442 Radossen Miklós plébános NÉMETHY 882. szerint Radossow, Radosnay, Radosini, Radosovics. 166

Next

/
Thumbnails
Contents