Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
-t—*-H? 81 — Gfallia accersiti Academiam hanc illustrem reddiderunt *) Literarum et literatorum eximius hic cultor Hungáriám Musarum domicilium effecit. A fide Mathiae recessit eo, quod hic ingentia tributa imponeret regnicolis, bona ecclesiastica retineret, et citra formam legibus sancitam regnaret; illi tamen mox reconciliatus, ast subito iterum interceptus et anno 1472. in arce Visegrád exiguo tempore captivus detentus est. Libertati redditus post aliquot menses animi moerore j decessit Strigonii die 9-a Augusti eiusdem anni.2) Basilicam S.Adal- berti vitrariis tegulis, ne igni foret obnoxia, texit. Arcem locupletissima bibliotheca, triclinio, in quo omnium Hungáriáé Regum imagines erant, specula astronomica, duplici horto, calidariis, et frigida- ! riis cellis nec non deambulacris magnifice excoluit.3) Propter nimium Astrologiae amorem carpitur. Lapis eius sepulchralis in Crypta novae Basilicae asservatur. 44. Joannes V. Aleraannns. Ab Anno 1473—1476. Joannes origine Wratislaviensis, cognomento Pekenschlager, humili loco natus, ob linguarum peritiam a Mathia Corvino magni factus et postquam a puerili fere aetate apud Praelatos et Magnates educaretur, primum M. Varadinensi, dein Agriensi, mox Strigoniensi Ecclesiae praefectus fuit. Ast repente ad Fridericum III. Imperatorem, Mathiae aemulum, defecit, spe, ut putabatur, obtinendi Archi-Epi- scopatus Salisburgensis, quem serius dein consecutus est. *) In Ordinario Strigoniensi, anno 1505Venetiis impresso, haec leguntur: „De S. Hilario Confessore, cuius festum mandavit Johannes Flans Ar- chi-Episcopus Strigoniensis celebrari 14-a die mensis Martii.“ Katona conficit haec, de Joanne Alemanno esse intelligenda.5) Cognomen Alemanni habet, quod ad Alemannos transiverit. 45. Joannes VI. ab Arragonia S. R. E. Presbyter Cardinalis. Ab Anno 1480—1485. Joannes ab Arragonia, Ferdinandi Regis Neapolitani filius, Frater Beatricis Reginae Hungáriáé, post fugam Joannis Alemanni ad *) Fehér Histor. Univ. Pest p. 2. — 2) Katona op. cit. 505.552. — 3) Ibid, p. 560. 561. 4) Pray Spec. I. p. 176.— 5) Katona Hist. Critic. XV. p. 633. 6 4