Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

&H-*­------------ ---- ‘ 1 — ►H-f S2 CI* »■— í ! infulas Strigonienses destinatus est a Mathia Corvino.1) Anno 1480 iám arcem Strigoniensem occupavit, neque tamen Archi-Episcopi no- ! men aut proventus usurpavit; his tunc primum usus, postquam Jo­an nem Alemannum Pontifex a vinculo Ecclesiae Strigoniensis ab­solvisset. Fuit Joannes ab Arragonia S. R. E. Tituli S. S a b i n a e Presbyter Cardinalis. Aedificavit Strigonii capellam S. Mi­chaelis extra porticum Ecclesiae S. Adalberti. 1485 Romam rever­sus Archi-Episcopatui valedixit.2) 46. Hippolytus Estensis Dux Ferrariae S. R. E. Diaconus Cardinalis. I Ab Anno 1487—1496. «qYW m i » ! h ° ’ * Hippolytus Herculis Primi Ferrariae Ducis cum Eleonora Fer- dinandi Regis Neapolitani filia, Beatricis Hungáriáé Reginae et Jo- annis Arragonii Cardinalis sorore, gnatus, vix quinquennis puer ad Primatis et Archi-Episcopi dignitatem destinatus est a Rege Mathia Corvino. Pontifex Innocentius VIII. confirmationis gratiam distulit, absurdum esse dicens Ecclesiam puero, et quasi infanti regendam I committere. Mathias tamen coeptis insistens, puerum, expleto non- i , dum aetatis septennio, anno 1487. in Hungáriám adduci iussit et mox Archi-Episcopatus Strigoniensis Administratorem proclamavit, addito illi Vicario Thoma de Ibafalva, Praeposito S. Greorgii de viridi Campo Strigoniensi. Pontifex in favorem Mathiae, cuius opera de­fendendae Christianae reipublicae porro necessaria erat, 1489 Hip­polytum tandem confirmavit, quem Alexander VI. S. R. E. Tituli S. L u c i a e in Silice Diaconum Cardinalem creavit Anno 1492. In Italia longiores moras nectens et populares suos ultra mo­dum, et cum praeiudicio Hungarorum, fovens, animos horum offen­dit. Rex itaque Uladislaus effecit apud Pontificem, ut Hippolyto Ro- i mam evocato, solium Archi-Episcopale Strigoniense conscendere li­cuerit Thomae Bakács ab Erdőd Agriensi Episcopo. Nunc Hippoly­tus , iuvenis gravis et pius, in locum Thomae Episcopus Agriensis factus est, ast mox in Italiam redivit. Obiit Ferrariae 1520. Anno 3) Katona Hist. Critic. XVI. p. 340, — 2) Schmitth op. cit. parte II. p. 7. et sequent.------►*»»#

Next

/
Thumbnails
Contents