Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
*H—-------------—-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------« • —« 80 h— S. Joanne Capistrano, Joanne Hunyadi, aliisque Hungaros contra Tureas animavit. Celeberrimum Mathiam Corvinum Anno 1464 in Coena Homini Albae Regiae Sacra Regni Corona ornavit. Anno 1465. j obiit. Octomillia aureorum, quae in dotem instauratae Basilicae legaverat, a Rege in belli usum sunt conversa.*) Mathias Corvinus in Epistola ad Pontificem Pium II. anno 1464. data scribit esse Dionysium „virum sane omni virtute consummatum, sed aliquando Ecclesiasticis rebus, quam politicis aptiorem.“2) 43. Joannes IV. Vitéz űe Zreűna. 'Ab Anno 1465 — 1472. Joannes Vitéz, Latinis Graecisque disciplinis et imprimis Ma- theseos studio liberaliter excultus, Joannis Hunyadi Gubernatoris filios Ladislaum et Mathiam bonis artibus imbuit. Primum Magno- Varadinensem Episcopatum obtinuit. Laudes eius ipse Mathias Corvinus occasione suae coronationis, alto solio praesidens, sacra corona, sceptro, pomoque conspicuus sic depraedicavit : „Cum Joannes Vité- zius, cui pater moriens nos unice commendavit nobiscum utramque fortunam subire non recusavit ; pari quoque discrimine nobiscum in captivitatem inciderit ; liberavit Bohemico carcere ; domi forisque consilio, labore, opera semper affuit; dissensiones, et bella represserit; in Bohemica, Turcica, et Bosnensi expeditione vel sua praesentia vel copiarum auxiliis nunquam nostra castra deseruerit------— coron amque Sacram nunc longo postliminio retulerit : placet nobis j eum Successoresque comitatu Bihariensi perpetuo donare“ etc.3) Anno 1465. Strigonium translatus est, privilegium, quod qua M. Varadi- nensis Episcopus acceperat, ut nempe lite contestata non per se, sed I per alium iusiurandum praestare posset, pro se Successoribusve Ar- chi-Episcopis Strigoniensibus confirmatum vidit.4) Academiam, quam Strigonii molitus est, Istropoli seu Posonii condidit agente Mathia Corvino. In favorem huius Academiae Posonii Vicariatum erexit ita, ut Academiae Vice-Cancellarius, Praepositus Posoniensis, esset una Vicarius in spiritualibus per illum Districtum. Magistri ex Italia et G Oláh apud Schmitth p. 260. et Boniin. Dec. IV. L. 7. — a) Katona XIV. p. 750. 3) Bonfin. Dec. IV. L. 1. — i) Katona op. cit. XV. p. 153.