Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

**+«— ----------------------------------------------------------------------------------~H* « » O 79 **— p. 111. pluribus exemplis rem hanc illustrat.). Post aliquot Septima­nas, seu ut in scripto Apostolico adnotatur „Anno Incarnationis 1452. X. Kai. Maii“ (Huic Dato respondet dies 22. Aprilis Anni 1452-i ut diximus, a 25.Martii numerati.) aliam edidit Bullam idem Nicolaus, ex qua haec adferre iuvat : „Hungáriáé Rex illustris (Ladislaus Pos­thumus, qui hoc recte tempore Romae morabatur. Yid. Katona Hist. Crit. T. XIII. p 830. et sequen.) nobis nuper exposuit, quod licet Ar- chi-Episcopus Strigoniensis pro tempore existens Primatiae et Lega­tionis Natae officio et honore fungitur, nosque iurisdictionem Prima­tiae et Legationis praedictarum auctoritate apostolica approbantes et confirmantes, dilecto filio nostro tit. S. Cyriaci in Th. S. R. E. Presby­tero Cardinali ... concesserimus, prout in nostris superinde confectis litteris plenius continetur ; quia tamen a nonnullis curiosis revocatur in dubium, an praefatus Archi-Episcopus, Primas, et Legatus Natus extra suam civitatem et Dioecesim crucem ante se deferri facere, et de causis quae ad ipsum et Sedem Strigoniensem, praesertim per simplicem querelam deferuntur, cognoscere, illasque coram eo, et apud dictam Sedem verti facere possit; nos ad huius ambiguitatis dubium submovendum, modernum ac pro tempore existentem Archi-Episco- pum Strigoniensem, sicut post Regem praefatum primus existit, ita etiam in parlamentis, et quibusvis aliis actibus egregiis post ipsum Regem primum locum et primam vocem obtinere debere : quodque in­fra limites suae Legationis caeteris Praesulibus, si quos adesse contin­gat, in ea re cessantibus, solus ubique ante se crucem deferri facere, ac de Causis, quae intra limites Legationis huiusmodi etiam per simplicem querelam coram eo, et apud dictam Sedem moveri et verti contigerit, cognoscere, et cognosci facere posse libere et licite, tenore praesenti­um declaramus. (Apud Carolum Péterfi Cone. Hungar. II. p. 293.) Dio­nysium iuribus his usum fuisse, historica facta testantur; licet ae­que certum sit, Mathiam Corvinum Regem contra evocationes sive Romam sive Strigonium factas non semel vocem attollisse (Haec apud Steph. Katona Hist. Critic. T. XIII. p. 754 — 759). Videamus caetera Dionysii facta. Anno 1453 Ladislaum Posthumum Pragae in Re­gem Bohemiae coronavit. 1455 Romae interfuit electioni Callist i III. Papae.1) Eodem anno a Callisto III. Legatus de Latere de­putatur, ut dissensiones inter Proceres et Regem componat.2) Cum 0 Schmitth op. eit. p. 258. — Katona XIII. p. 1020. # frH--——-------------------------------------------------------------------------------

Next

/
Thumbnails
Contents