Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
*1+ —»i» 57 ei-— mensium, Reges coronandi et Ecclesiastica Sacramenta conferendi Regibus et Reginis ac haeredibus eorumdem.1) Jobus Roma redux eodem adhuc Anno 1203. vitae curriculum terminasse videtur; documenta enim Anno 1204. illum defunctum memorant. Caeterum de illo haec adhuc adnotata sunto : Jobo Strigoniensem Dioecesim regente, Ecclesia S. Adalberti flammis consumta est; porro Bela III. Rege et Jobo Archi-Episcopo agentibus, Coelestinus III. S.Ladislaum Sanctorum albo inseruit. A. 1192. Denique Jobus Benefactor erat Praepositurae et Collegiati Capituli S. Georgii de viridi Campo Strigoni- ensi.2) 17. Guilielmus seu Ugrinus. Anno 1204. Fide quorumdam Diplomatum 3) asserere debemus, Anno 1204. Sedi Strigoniensi praefuisse Ugrinum, vel ut Decretales Gregorii IX. eumdem appellant, Guilielmum,4) ast hoc anno etiam mortuus est, et sedem Strigoniensem turbis reliquit. Illo quippe mortuo Canonici postularunt Joannem Archi-Episcopum Colocensem, quem Regi cha- rum esse noverant, Episcopi e contra SufFraganei provinciae Strigo- niensis apud Pontificem id egerant, ut postulatio illa omni destituatur effectu. Nolebant enim ad Sedem Strigoniensem talem sublimatum videre, qui iura Sedis ejusdem tempore Jobi continuo vellicabat, et regio favore tutus multas eidem facesserat molestias; verendum quippe erat, ne, nunc inconsequentiae notam incurrere nolens, iura Strigoniensis Ecclesiae negligat. Andreas II. coronam adeptus primo pro Joanne egit apud Pontificem, dein autem pro Calano Episcopo Quinque-Ecclesiensi, qui in quodam Diplomate Archi Electus Strigoniensis scribitur. Pontifex novam electionem fieri iussit. Re protracta 1205. II. Non. Octobris Innocentius III. Joannem a vinculo, quo Colocensi Ecclesiae obstrictus erat, solvit et Ecclesiam Strigoniensem eidem regendam tradidit. D Ibid. p. 417. — 2) Ibid. Tom. VIII. vol. IV. pag. 246. Mentio fit donationis, quam Job. Praepositurae S. Georgii de Viridi Campo Strigoniensi fecerat. 3) Cod. Dipl. II. p. 451. item III. 2. p. 205, 227. - 4) C. 4. X. [1, 5.] de I Postul. Inscriptio Lapidis sepulchralis aeque Guilielmum vocat Archi-Episco- pum istum.