Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)
---------------—-------------------------------------------------------------------—------■*-»# I I — U 19 Ci-- §. 11. Externa Basilicae structura. Quod externam Basilicae structuram attinet, ea hic paucis adumbratur. Spatiosa via 35 org. lata, quae ab extima domorum canonicalium serie initium sumens accessum ad Basilicam praebet, praeter duas jam memoratas statuas inferius locatas, duabus superna quoque sui parte statuis ornatur, duos sanctos Hungáriáé Reges, Stephanum quippe et Ladislaum exhibentibus, ex veteris sic dictae Theresianae Ecclesiae, ut locum modernae Basilicae cedat, solo aequatae, coronice desumtis. In via hac lente elevata progredientem primo intuitu magnifica Ecclesiae moles sancta sua Majestate pei’va- dit. Propylaeum gradibus 12 jam nunc provisum, juxta latitudinem Ecclesiae ad 23 orgias et 1 pedem protendendum, columnis, atrio, coronice, eique illocandis statuis perornandum et D in ingressu orgias habiturum, magnificum conspectum exhibebit. Abhinc ad alterutrum Ecclesiae latus deflectendo, utrobique octangularis turris visitur, e sectis quadris lapidibus efformata; quarum illa ad aquilonare latus consistens ad apicem educta, et vexillo sanctae Crucis, Festo Annun- eiationis B. M. Virg. 1853-0 per Eminentissimum Archi-Praesulem solenni ritu benedicto, inter festivos cleri populique applausus insignita est. Ab imo ad verticem crucis fere 30 org. numerat, dia- raeterque illius externe 6, intus vero 4 et mediam orgias aequat. Superne prope coronidem fornice jungitur Basilicae et inferne commodum commeantibus spatium praebet. Altera, meridiem respiciens turris, ad medium sui adusque educta, consummationem suam in dies operitur. Abhinc Danubium versus grandia Basilicae latera, e secto in quadrum lapide educta, procurrunt 48 org. 3 ped. et 4 poli, longa. Meditullium Basilicae, formam Crucis praeseferentis, ab extus 25 org. aequat. Frontis Ecclesiae versus Danubium latitudo 23 org. numerat. Visuntur hic gradus marmorei 17, qui per portam 5 org. 3 ped. altam, latam vero duas et mediam, e cuso ferro affabre formatam, superne fenestris, inferne valvis provisam, ad interiora Ecclesiae accessum praebent. Infimam graduum extremitatem duo marmorea semialterius hexapedae substacula cingunt, illocandis statuis deservitura, ad novem orgias et 3 ped. ab invicem remota. Ad utrumque vastae portae latus fenestra ex ferro parata, 4 org. alta et fere duas lata subtus positae amplae Sacristiae, superne vero cum i *i+