Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

«S 110 «-»— caruerunt, seu pro qua fundo destituti erant; item in literis Joannis Archi-Episcopi, qui Anno 1208, considerata Capituli sui paupertate, decimas Ecclesiae parochialis de Zumbath (Tirnavia) eidem trans- scribit cum eo „ut ex his reditibus cuilibet Canonico simila tribua­tur, residuum vero cedat eisdem in usum carnium.“ His prorsus con­sonum fuit responsum ipsiusmet Capituli, in praefata Anni 1397 visitatione canonica redditum, sc: „decimas de Tirnavia, de Ké- ménd et de N. Sarló, sibi datas fuisse per Archi-Episcopum in redem- tionem certorum panum, qui de mensa Archi-Episcopi omni die da­bantur Canonicis, intervenientibus sacro conventuali et vesperis, — additis unicuique dietim quinque denariis. — Ita ad propriam pe­num relegati Canonici, quia progressu temporis numero aucti de mensa Archi-Episcopi interteneri nec poterant, fundos pro se adqui- rere coeperunt. Benefactores Metropolitani Capituli. Hos inter primo loco, gratissimaque memoria recolendi sunt Apostoliéi Hungriae Reges, tum ob collationem fundorum, tum ob datum donationibus, per privatos Capitulo factis, benignum consen­sum. — Primus omnium Grejza II. Rex Anno 1157. Sales tribu­tarios de Nana et Kákát (Párkány) dein Bela III. R. tributum fori Strigoniensis Anno 1188. Emericus vero R. Anno 1201. locum fori Strigoniensis „cum fundis, mansis, ac aedificiis — a portu Da­nubii minoris, ubi pisces in vivariis servabantur, versus orientem us­que terminum fossae, et ab hinc versus lacum aquae calidae usque portum ejusdem Danubii,“ ac terram Udvarnicorum suorum, ibidem infra Ecclesiam S. Nicolai sitam, fratribus in Ecclesia Strigoniensi residentibus, pro remedio animarum suarum, dedisse et donavisse le­guntur. — Post illos Andreas IL R. in villa Ebed terram octo aratrorum Anno 1237. Stephanus Y. R. Anno 1273. partem villae Epely, et Elisabetha Regina Anno 1284 ibidem terram duorum ara­trorum, — Ladislaus IV. R. vero Anno 1275. in villa Kőhid- gyarmath terram ad tria aratra sufficientem pari benignitate Capi­tulo Strigoniensi donaverunt. Exinde Andreas III. villam Némethi, in Comitatu Honth, quam prius Paulo Praeposito Strigoniensi ob singularia illius merita contulerat, Anno 1291. Capitulo tradidit, et Sigismundus R. Anno 1390. confirmavit Capitulo decimas pro-

Next

/
Thumbnails
Contents