Memoria Basilicae Strigoniensis anno 1856. die 31. augusti (1856)

—« 111 H— montoriorum Sasad et Eörs prope Budam. — Plurimum vero contu­lerunt Ludovicus IL et Ferdinandus I. Reges consensu suo robarando donationes Thomae Bakács Archi-Episcopi pro Capella B. M. Y. in latere Ecclesiae cathedralis Strigoniensis ab eo erectae, et mensae Capituli, sub obligatione praescriptorum a fundatore sacro­rum, unitae factas; quarum vigore bona castelli Zenyér in Comitatu Sümeghiensi, et Damasdensia in Comitatu Honthensi nec non Abba­tiae S. Benedicti de juxta Gron juris Capituli sunt effecta. Haec ul­tima quidem in recompensationem bonorum castri Csábrágh, quae decedente improli Valentino Erdődy, ex dispositione laudati Ar­chi-Episcopi pariter ad dictam Capellam devolvi oportuisset, sed quae per Regiam Majestatem Simoni Erdődy sunt collata. — Demum Au­gustae Reginae Mariae Theresiae in acceptis refert gratum Ca­pitulum Strigoniense villam Dömös, condam hujus nominis Praepo­siturae propriam. — Post Apostolicos Reges maxime benefici in Capitulum Strigoni­ense fuerant eiusdem Praelati, Archi-Episcopi; de quorum mensa primi canonici intertenebantur, deinde vero e reditibus cessarum Ca­pitulo decimarum Archi-Episcopalium vel maxime sustentabantur. Martyrii Archi-Episcopi donatio ex Anno 1156 qua vetustior non exstat, jam supra est memorata. — J o b u s circa finem seculi XII-mi cessit Capitulo decimas e promontoriis Strigoniensibus, et fundatis Collegiatis Ecclesiis S. Georgii M. et S. Thomae M. quarum Praepo­siti semper una Metrop. Capituli membra fuerunt, dotem pariter in certis decimis constituit. — Joannes An. 1208 et 1210. praeter Tirnaviensis Ecclesiae etiam villarum Búcs, Mocs, Szemere, Nyék et Solád decimas pro augmento exilium praebendarum canonical i um transscripsit. — Stephanus de Vancha Anno 1252 erecto in porticu cathedralis Ecclesiae altari S. Luciáé V. M. pro refrigerio animae illic sepulti patris sui Comitis Orbáz ordinavit quotidiana sa­cra, collato in dotem praedio suo Urkútja, intra metas territorii Strigoniensis sito, quae dos cum adhaerente ei officio subin per Lodo- merium Archi-Episcopum stallo canonici Custodis conjuncta fuit. — Thomas firmavit assensu suo decimas villae Kéménd Anno 1313 Chanadinus de Telegd auxit dotem Praepositurae S. Georgii M. quartis decimarum e Comitatu Gömör provenientium. — Joan­nes de Kanizsa erexit Capellam B. M. Y. in latere aquilonari ca­thedralis Ecclesiae, postea mensae Capituli unitam, et fundavit Coi­H*

Next

/
Thumbnails
Contents