Zalka János: Magyarország primásának Arany-áldozata 1859. november 6-kán (1859)

70 -te­lő) Jubihim ... ab Antiquissimo Seminario S. Stephani oblatum: a) Héber nyelven szerkesztett egy hymnust dr. Stern Pál, mely­nek latin forditása P. F.-től így hangzik : b) Eucharisticon Misericordiarum Domini, quibus Sacerdotem Ma­gnum Joannem cumulavit inter fratres ejus ad ministrandum annis 50. in Sanctuario suo. Quis virum dicet rubeis nitentem, Cui sacro pridem caput unctum olivo, Cujus in dextra calicem salutis Serta renectunt ? ! Ut gigas notos petit ille colles, Scandit altaris prope septa : eumque Praesulum et Cleri redimit corona Vota ferentem. Innocens ille est manibus Joannes Pontifex summus regionis amplae : Jure quem fidus columen salutat Coetus JESU. Hostiam laudis Domino polornm Laetus et gaudens hodie vovebit : Dena quod sacro sibi lustra datum est Munere fungi. 0 vir ardorum, Decus et Sionis Pauperum asylum, Pater orphan orum. Svave partiri Tua quisque Tecum Gaudia gestit. Sit Tibi praeter bona, quae precamur, Providum Numen ; ut adusque, fautor : Coelitum et votis cumulatus aevum Vive superstes !

Next

/
Thumbnails
Contents