Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)

MELLÉKLETEK 99 venire debeant et cantare. Missamque et vesperas tali hora cantare teneantur, quod missae et vesperis qualibet die in ecclesia nostra maiori adesse valeant et possint, ad quam missam et vesperas in ecclesia nostra maiori saepedicta ipsos praepositum et canonicos convenire et ipsis interesse statiumus et ordinamus fore adstrictos et obligatos. Insuper adiicimus, quia princeps serenissimus rex Ungarie Sigismundus nostrorum fidelium promeritorum intuitu villas et praedia nostrae donavit ecclesiae supradictae, quorum nomina sunt haec: Maróth (Marooth), Bayoth, Újfalu (Wifalu), Sythii (Sytheu). Item duas possessiones habitationibus (habitatoribus) destitutas in comi­tatu Strigoniensi existentes. Item Mooch in comitatu Comaromiensi (Komariensi) situatam et habitam, quarum donationum ob respectum partim de proventibus et bonis ad mensam archiepiscopalem spec­tantibus, partim vero de propriis bonis nostris praedictam praepo­situram sancti Stephani fundavimus et dotavimus ecclesiae tali conditione perpetuis temporibus inviolabiliter observari, quod prae­positus et canonici quolibet die in missa et vesperis, quamdiu serenissimus princeps et dominus noster, dominus Sigismundus dei gratia Ungariae rex etc. et nos vixerimus pro salute notra et felici gubernatione regni dicto domino regi et ecclesiae nobis commissae dicant orationes seu collectas ; cum autem fuerimus viam universae carnis ingressi, tunc qualibet die pro anima cuius­libet nostrorum specialis oratio fiat in missa et vesperis praedictis. In capite autem anni pro quolibet nostrorum anniversarium solem- niter fiat annuatim. Verum quia spiritualia sine temporalibus diu adesse non possunt, prafaetae ecclesiae sancti Stephani protomar- tyris ac praeposito et canonicis eiusdem taliter duximus providen­dum, videlicet quod ultra illas decimas frugum et vini de Baath (Bath), quas in praesenti ratione magistratus percipiebat praefatus dominus Martinus praepositus, olim magister seu rector, donamus, damus et concedimus de consensu praedictorum fratrum nostrorum, decimas vinorum, et non frugum, in locis seu villis infrascriptis : in Szeöleüs (Zellews), Uivár (Viuar), Toot Baka (Thothbaka), in villa Alexii, quae villae sunt circa Baath; item decimas in comi­tatu Vesprimiensi in Apacza Vasarhel (Apachauasarhel) cum suis pertinentiis in vino et frugibus consistentes. Item quartas decem et novem ecclesiarum, nominatim in aliis literis nostris expressa­rum, quas tenuit dum viveret Thomas archidiaconus Geumeriensis, (Gwmwrensis) procurator olim archiepiscopi Strigoniensi in decima­tione Barsiensi (Borsyensi) fratrum nostrorum dominorum de capi­7*

Next

/
Thumbnails
Contents