Pór Antal: Az Esztergam-várbeli Szent István első vértanuról nevezett prépostság története (1909)
100 MELLÉKLETEK tulo habitas et existentes. Item molendinum prope villam Kemend. Item duas vineas, unam (in) Nyermaal (Nyermaal) et aliam in Cherneöuölgye (Ghernawlg) et in territorio Palota (Palata) sitas et habitas eidem praepositurae damus et concedimus, usuique proprio donamus, de quibus omnibus praepositus pro tempore existens teneatur solum et duntaxat solvere singulis annis suis canonicis in communi viginti tres llorenos auri et duas garletas frumenti in festo sanctorum (beatorum) Simonis -et Judae apostolorum sine dilatione ulteriori sub poena dupli aut ab archiepiscopo vel eius vicario arbitraria poena infligenda. Item de patrimonio nostro dictae ecclesiae sancti Stephani canonicis eiusdem damus et concedimus domum unam in castro Budensi positum in opposito sanctuarii capellae sancti Georgii, cui haec sunt confinia: a parte meridionali domus Conradi Tanzentmarcz (Tauzentmark), a parte septemtrionali domus Ulrici Panschar (Pansar). Item aliam domum in eodem castro Budensi in vicinitate fundorum a parte meridionali magistri Nicolai filii quondam magistri Nicolai de Gara olim palatini, a parte vero septemtrionali magistri Georgii filii Jakuch, cum earum iuribus, utilitatibus, emolumentis et pertinentiis universis habitis et habendis solum canonicis ecclesiae supradictae. Item magister Franciscus Bernardi et sui successores ratione qua- rundam domorum eidem Francisco et suis successoribus per nos feudatarum in civitate Budensi praedicta existentium, tenetur et obligatur eisdem canonicis singulis annis triginta llorenos auri dare atque assignare, pro quibus etiam ecclesiae cathedrali nostrae certam luminarium et pecuniae quantitatem in certis terminis dare obligatur, prout in literis aliis clarius expressatur. Item ratione molendini sub quadam turri Verpech vocata in Castro Strigoniensi constructo canonici praedictae ecclesiae sancti Stephani habebunt quatuor garletas tritici, quod molendinum collegio eorundem canonicorum praesentibus incorporavimus et incorporamus. Item censum ecclesiae de Rosnobannya (Rosnowbanya), scilicet triginta florenos auri, ad mensam archiepiscopalem pertinentes, eorundem canonicorum proventibus annectimus perpetuo et irrevocabiliter possidendos et habendos. Quartas autem de Sussul, quos in praesenti dictus dominus Martinus praepositus ex concessione recolendae memoriae domini Demetrii tituli sanctorum quatuor coronatorum presbyteri cardinalis, olim administratoris perpetui praefatae nostrae Strigoniensis ecclesiae de consilio praefatorum fratrum nostrorum testimonialiter possidebat et possidet, damus et conce-