Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

riteque expenso quaestionis statu, contiuno discernere auditores incipiant: quonam operandi genere in ejusdem resolutione sit utendum ? idque promtissime exequi norfnt. Instructio Magistrorum in Scholis Grammaticis. Cum officium Magistrorum in genere sit : Adolescentes, qui se in disciplinam Scholarum publicarum tradiderunt, sic erudire, ut una cum Literis etiam Mores Christiano homine dignos con­discant, et exhibeant; hunc in finem omnia Studiorum argumenta suis classibus praescripta diligenter tractabunt. Proprius institutioni Morum locus est in explanatione Doctrinae Religionis ', aliae Scho­larum occupationes versantur in Literis, et Scientiis, Artibusque liberalibus. Sed et hic multa sunt Ethicae semina, quae bonus, et perspicax Magister facile observabit, et fructuosa reddet. —- Qua ratione sit explicanda Doctrina Christiania, docenda Gram­matica, interpretandi Autores, instituendae Exercitationes, enar­randae Historiae persequenda Geographia, et cetera Scholarum Grammaticarum Studia pertractanda? nosse debent Magistri; plu­rimum enim est in recta Methodo repositum ; quam universe ordinatam esse debere, claram, brevem, et facilem nemo non agnoscit; at haec ipsa tam varia est specie, quam artes, et scientiae. Illa demum dicetur optima, quae et indoli bonarum Artium, et aetati, turbaeque Discipulorum est maxime consentanea. Magistri omnes, nullo sui status discrimine, tam dominicis, quam pro festis diebus, sunt Chatechetae suarum Scholarum; nam quod Christiani universi scire, et Discipuli discere debent, hoc ipsum plene docere Magistrorum est, erraretque vehementer, si quis hanc principalem institutionis publicae partem ad sc, quod Sacerdos non sit, neutiquam pertinere existimaret. Ordinem verum sequentur illum, quem Chatechismus proprius ostendit; adsument- que suis temporibus Evangelia, et Epistolas Sacrorum dierum exemplaque Biblica. Curriculum institutionis ultra annum non extendetur, sed spatio hujus temporis Catechismus totus conveni­enter aetati, et intellectui Adolescentum sensim, ac magis magisque semet evolventi absolvetur, ita, ut per iteratam et frequentem veritatum divinarum expositionem meminerint, et ignorare non posint illa, quae ad mores, et vitam, salutemquc sunt necessaria, aut per quam utilia ; quorumve cognitio nec in tempus difieri, nec, ut ab auditoribus vagae mentis, et varie distractis ex una altcrave propositione comparetur, separari potest. Ad sermonem quod spectat: hunc oportet esse Vernaculum, et videre: an nempe, ubi duo diversa sunt idiomata nativa, ibi Adolescentes ejusdem linguae sub uno, alii sub altero Magistro sint congregandi? vel classes singulae suis Moderatoribus relinquendae, et duplici lingua eru­diendae ? Director, quid in loco expediat ? dijudicabit, et quod optimum esse visum fuerit, constituet. Rectam institutionis Chate­— 50 —

Next

/
Thumbnails
Contents