Szent Ferenc-rendi katolikus gimnázium, Érsekújvár, 1895

chcticae rationem praeclarissimi Magistri nunc in disserendo, percontando, et disputando collocant. Scilicet, postquam excitati, beneque praeparati sunt ad audiendum animi, succincte, absque multo vei borúm circumductu, et clare enunciant, quod est prae­sentis institutionis propositum. Singularem quampiam veritatem, sive doctrinam religiosam vel moralem in medio statuunt, quam deinde dilatant per paraphrasim, non inanem illam, sed rerum fer­tilem : mullum enim est virtutis non tantum in continuando, sed etiam in auspicando sermone. In confirmationem, illustrationem que propositae veritatis adducunt argumenta e Libris Sacris, depromunt exempla, ct sicubi locus adest opportunus, etiam Naturam, et His­toriam rerum in auxilium advocant. Interea, ut majore cum effi­cacitate procedat oratio, hic et illic se ipsos, aliosque interrogant; tum ostendunt rem in sua, alienaque specie, illustrant similitudine, probant analogia, docent comparatione, urgent antilhcsi, pingunt iconismo et ad actiones, moresque, deferunt. Interpellant iterum auditores, et quae docuere, reddi sibi postulant: quaerunt, et in­stant, ac rursum notis a rebus ad ignotas transeunt, formantque novas ideas, ct modo dicta connectunt cum antecedentibus, im­miscent dialogismos, nec ante sibi satisfaciunt, quam videant doc­trinam totam ab auditorio comprehensam, et animis alte impressam esse. Aut haec, aut nulla alia est methodus illa, quam Socrates in docendo tenuit. Grammatica complecti debet rationem intelligendi Linguam, recteque loquendi, et emendate scribendi. Methodum ad ista ostendunt Grammatici verborum Philosophi. In expositione prae­ceptorum neque nimis multos, neque valde parcos oportet esse Magistros : hic enim nec morae sunt nectendae, nec modi, sub­tilitatesque quaerendae : loquantur distincte, dilucide, adeommode, et quamdiu necesse erit, vulgariter ; rem eandem aliis atque aliis verbis eferant, iterando recolant, in paradigmatis ostendant, et an unusquisque comprehenderit? explorent; curent denique, ut castigate, et polite loquendi conatus Tironibus Latinitatis tempe­stive ingeneretur. In interpretatione Alitorum Classicorum haec erit norma. Primum legetur Autor clare, et distincte ad leges rectae pionun- ciationis; legetur autem usque ad sensum plenum, quem signa orthograpiae definiri solent; exponetur argumentum, accedet para­phrasis vernacula, quam ut perfectam dare possit Magister, praeter usum earum Linguarum, quae in loco Scholarum obtinent, habeat cognitionem Historiae, Geographiae, Mythologiae, Adagiorum, Rituum Graecorum, et Romanorum, Ethicae, Philosophiae, aliamm- que Scientiarum ; deinde expendentur singulae periodi partes, declarabitur significatio, vis, origo, etymologia, et usus omnium vocabolorum ; enumerabuntur aliqua eorum composita, ct derivata, revocabuntur ad eas Grammaticae leges, quae sunt adhuc expli­51 —

Next

/
Thumbnails
Contents