Leo Santifaller: Ergänzungsband 2/1. Festschrift zur Feier des 200 jährigen Bestandes des HHStA 2 Bände (1949)

IV. Quellen und Quellenkunde - 40. Angelus Walz (Roma): Descriptio Teutoniae. Ein Verwaltungsbericht von 1644 über die Dominikaner und Dominikanerinnen in deutschen Landen

Descriptio Teutoniae. 695 humanum auxilium, quo se ibidem conservare possent, receptis decem milibus florenis resignarunt locum suum et dominia principi lutherano; ipsae vero in fide et vocatione sua semper constantes cum praefata pecunia migrarunt ad conventum sororum nostrarum in Kilberg in Suevia, ubi reliquum vitae pie peregerunt. Dominia haec et reditus nunc percipiuntur a ministris ducis Bavariae, qui licet sit catholicus, nihil inde ordini concedit. Heidelberga, germanice Heidelberg, in diocaesi Wormatiensi, fuit olim civitas residentiae principis electoris Palatini et universitas. Conventus noster x) ibidem fuit celebris, nunc postquam Heidelberga a Gallis recuperata fuit, in obsidione totaliter combustus. Solum locum, cum una parte infirmariae, quae remansit, receperunt fratres, qui secundo inde per Suecos et Gallos rursus eiecti fuerunt. *Nunc ibidem degit unus pater, qui parochiam vicinam conventui administrat. Nihil hoc tempore ob defectum mediorum ibi aedificari potest, et timetur nova eiectio, si per tractatus modernos * 2), haeredes Palatini restituantur. Habuimus in hoc districtu duos conventus fratrum 3), unum in civitate imperiali Eslingen, alterum in civitate ducis Wirtenbergiae, quae vocatur Stutgard, qui a Lutheranis ordini sunt erepti. [1000] De vicariatu Sueviae et Bavariae. In hoc vicariatu sunt sequentes conventus: Augustanus, Ratisponensis, Aystadianus, Gamundianus, Kircheymensis, Mödingensis, Landishutanus, Altenhohenawensis. Fuit sub hoc vicariatu olim conventus Ulmensis 4) celeberrimus, nunc ab haereticis occupatus. Augusta, germanice Augspurg, civitas imperialis, maiori ex parte lutherana, proprium habens episcopum. Conventus noster 5) S. Mariae Magdalenae, in hac civitate ante suecicum bellum fuit florens numero fratrum, studio formali, et observantia regulari ad litteram constitutionum, nunc solos 12 fratres alit, depauperatus ob patriae devastationem. Ibidem est celebris conventus sororum 6) ad S. Catharinam, habens multa dominia et reditus, de quibus ob destructionem patriae nihil recipiunt, quia sunt loca modo inculta et deserta. Vivunt ibi modo 40 moniales ex bonis familiis plures comitissae in magna egestate, bibentes aquam ob vini defectum, est conventus etiamnum disciplinae regularis observantissimus. Ratispona, germanice Regenspurg, est civitas imperialis lutherana, proprium habens episcopum catholicum, ad Danubium sita. Conventus noster 7) ibidem est S. Blasii, pauper, habens pro nunc 10 fratres ex eleemosynis viventes. Ibidem est conventus S. Crucis sororum8), bonae observantiae, ad extremum depauperatus, et debitis obstrictus, in quo sunt 24 moniales. Aystadium, vulgo Aichstatt, est civitas episcopi Aystadiani, principis imperii, catholica; hic est conventus 12 fratrum9), bonae disciplinae, licet per bellum totaliter depauperatus. Gamundia, germanice Gemundt, est civitas imperialis, non magna nec multum nominata, quae sola inter vicinas Sueviae mansit catholica, in episcopatu Augustano. Hic est conventus septem fratrum 10 *), multa passus a Suecis. Ibidem extra muros est insignis et olim dives conventus monialium n), dictus Cella Dei, germanice Gottszell, habens 24 sorores, vastatus a Suecis et multis debitis gravatus. Kircheim, germanice, est modicus pagus, diocaesis Augustanae, in quo quidam comes Fuggerus habet residentiam, cuius avi nobis fundaverunt ibidem conventum 12) iniquissimis q QF I 8. 2) Vgl. Pastor, Geschichte der Päpste XIII-1, Freiburg 1928, 495. 3) QF I 7. 4) QF I 7. °) QF XXXIII, besonders 137—141. 6) QF XXIV 31 f, XXIII 117. 7) QF I 7, XXIII 13, 15 29 f 118. 8) QF XXIV 27 f, XXIII 118. 9) QF I 7, XXIII 14, 25, 117. 10) QF I 7, XXIII 9, 12, 14, 26. n) QF XXIII 117, XXIV 47. 12) MOPH XI 33 (1601). QF XXIII 26.

Next

/
Thumbnails
Contents