Szladits Károly (szerk.): Magyar Jogászegyleti értekezések 25. kötet (206-210. füzet) - Magyar Jogászegyleti értekezések 25. (Budapest, 1903)
Polner Ödön: A pragmatica sanctio és a házi törvények [208., 1902]
51 cedendi ordinem, protinus revertantur, ita tamen, ut si legitimas Fceminas, ex Filio Nostro Kege Carolo Tertio, ejusque Descendentibus legitimis superesse contingeret, iis, debito modo prospiciatur, Prout in Domo Nostra, liactenus moris fuit. Integro etiam illis lure, quod deficientibus, Nostrae Stirpis Maribus Legitimis, et quae eas ubivis semper praecedunt, Primogeniti Nostri, Foeminis, juxta Primogenitures ordinem quandocumque competere poterit. — Sin contra accideret; quod Divina bonitas, pariter prohibeat, ut Filius Noster Primogenitus, Rex Romanorum Josephus, sine Liberis Masculis ex Legitimo Matrimonio genitis, fato fungeretur, vel in illius Posteris, per Lineam Masculinam Descendentes Mares Legitimi deficerent, tunc Filius Noster Rex Carolus, aut qui tunc super- ernut, ex eo, per Lineam Masculinam Prognati Legitimi Mares, non Legitimati, juxta Ordinem Pri mögen itura;, in omnibus quoque Nostris aliis Regnis et Provinciis Haereditariis, eousque a Filio Nostro Primogenito, ejusque Posteris Maribus Legitimis Possessis, succedent, et ratione Fceminarum superstitum id observandum erit, quod in Proximo Casu constitutum est, harum omnium et procedentium ex iis Marium utriusque Stirpis Successione, in cunctis Nostris, Posterorumque Nostrorum Regnis, Provinciis et Ditionibus quibuscunque, post omnes utrinqne Mares per Lineam Masculinam descendentes, legitimos, quolibet gradu sint aut cujuscunque Lineae, semper rejecta. 137 4*