Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)
2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)
36 Egyháztörténeti Szemle XVII/2 (2016) amartitudinis sequaces, scilicet contra Fulconem, Cyprianum, Georgium, Jacobum magistrum, Tristanum, Salomonem, Andreám - clericos, et Jacobum de Naso et contra B<ernardum>, qui se gerit pro abbate Waradiensi, et contra iobagiones monasterii Waradiensis, et contra Marcellum et Symonem, naturales filios eiusdem B<ernardi> Budensis, et Micha de Bosuk, cognatos eiusdem, et contra F<ridericum>, qui se gerit pro abbate de Zukzard, et contra abbate de Symigio excipienda etiam a replicandi, satisfacendi, et cavendi ydonee si fuerit necesse, et prestandi in aliam nostram cuiuslibet generis iuramentum, crimina et defectus obiciendi contra quascumque personas et petendi copiam litterarum apostolicarum, si quas habet, idem suorum et litteras actionis per quas dixit citari iussisse; et dilationes a iure concessas appelandi semel et pluries, sicut sibi videbitur, et appellatorem seu appellatores renovandi, et pro defensione nostra omnia alia faciendi et singula faciendi quod legitimus procurator facere potest et debet, promittendo quicquid per magistrum Iohannem actum seu scriptum fuerit, sive eorum procuratorum, ratum et firmum nos pro omnia habituros. In cuius rei testimonium prosequens sub nostri impressione sigilli addimus consignatum. Datum apud Quinquecclesie XI Kai. Maii, anno Domini MCCLXVII.” Quo procuratorio ostenso et publice perlecto, idem magister Iohannes subsecutus coram predicto fratre est. Legit quamdam cartam scripta, eodem fratre et multis aliis audientibus, videntibus et intelligentibus, quam perlectam de verbo ad verbum possuit ante ipsum fratrem Enetum. Cuius carte continentia talis est: “Ego magister Iohannes archidiaconus et canonicus Quinquecclesiensis, cognatus et procurator domini mei Venerabilis patris et Dei gratia Episcopi Quinquecclesiensis, propono, dico et peto procuratorio nomine, sicut sepius petii a vobis, fratre Eneco, pro defensione domini mei ante omnia mihi ostendi et exhiberi faciatis litteras apostolicas quas vos habetis dicitis contra dominum meum, et quorum aucte dominum meum iussistis citari sicut dicitis, ut eas possim plene inspiciere tam in bulla, filo et carta, quam stilo continentia et dictamine; et copiam fieri earumde. Quam cum habuero et de iurisditione vestra constituerit peto litteras citationis per quas iussistis dominum meum citari, sicut dicitis, mihi ostendi et exhibere et ipsa citatione cum die et consulere edi et copiam fieri earumde ac illum sive illos nominari per quem vel per quos et sub quorum testimonio iussistis dominum meum citari, sicut dicitis, et specificari sub qua forma proposita dicitur ipsa citatio, si citatio dici potest, et utrum in scriptis vel per non scriptis, et quibus personibus et utrum litteraliter an vulgariter, et quo interprete mediante, et utrum apostolice dominum vel ecclesiam et an in transitu et utrum sedem mandatum vestrum necne et utrum in loco per vos assignato et quo die et hora; et quibus audientibus ac videntibus pro que verba et ad quid, et utrum publice necne est citatio, quod proposita dicitur, si citatio dici potest simulata, sic nequis dolo malo confida et falsa, et mendaciter dicatur fuisse proposita, cum non sit proposita inimicis domini mei et emulis, scilicet Philippo archiepiscopo et sue perversitatis sequacibus ffaudolenter provocantibus et facientibus, dolo malo vobis dici et dari, intelligi per Leonardum data pecunia non modica deputata, quem notarium dicitis et per quosdam alios fraude eiusdem Philippi sibi associatas; et per eundem simili modo corruptos in citatione, si citatio dici potest, propositum fuisse apud Waradinum, propter hoc ut denegaretur domino meo copia se defendendi et quasi contumacem contra dominum meum procederi occulte.” Item tempus seu dilacionem et omnia petiit, sicut die sabbati precedenti legendo omnia per se.