Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)

2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)

Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben 37 Ad que omnia et singula idem frater Enetus respondit dicens: “Magister Iohannes, legitime hora deputata comperens, obtuleris, ostenderis et perlegeris procuratorium pro tuo domino defendendo. Tamen dicimus, cum et interloquando pronunciamus, quod nec litteras apostolicas quarum aucte dominum tuum citari iussimus, cum est procuratoria, vel suum procuratorio seu aliis nomine domini tui petentibus voluimus ostendere seu exhibere, nec copiam faciari earumde, nec litteras citationis per quas iussimus dominum tuum citari, nec ipsam citationem exhibemus, nec illum seu illos per quem vel per quos et sub quarum testimonio iussimus dominum tuum citari nominaverimus, nec aliquam alia de hiis quod circa habemus precisa exprimemus sive faciemus; nec dabamus tibi tempus seu dilacionem infra quam possis testificare domunim tuum, de eo quod sumus in isto loco et quod hiis diebus intendimus procedere contra eum; nec ut possis supra hiis et aliis consulere dominum tuum, legitime dicas dominum tuum hoc ignorare, nec curamus de cautione quam offerebas et offers quamtumque ydonea, quod dominus tuus interest negotium et faceret quod de iure censet facienda termino competenti et loco securo primitus assignatis, nec alium locum assignabamus domino tuo, quamvis obtuleris et offeras te legitime probaturum quod dominus tuus et sui si ad istum locum accederent non possent evitare insidias eidem positas per dominum Strigoniensem et alios emulos domini tui. Dicimus etiam quod noluimus ire ad ecclesiam Quinquecclesiarum, nec ad aliquam aliam ecclesiam eiusdem civitatis sive diocesis, quantumcumque obtuleris et offeras sufficientem et ydoneam cautionem et etiam bonos et sufficientes obsides dare; quod nos et omnes nostri et alii quorum interessé, necnon adversarii possent et possemus in eundo, morando et revertendo sine periculo personarum et dispendio rerum accedere, morari et redire; nec exponemus in scriptis vel sine scriptis capitula seu articulos supra quibus intendemus procedere ad inquirendum contra dominum tuum, nec faciemüs aliud de hiis omnibus quod dixisti, proposuisti et petisti pro defensione domini tui. Dicimus insupra tibi et interloquando pronunciamus quod nec te, magistrum Iohannem, nec aliquem alium sive alios defensioni domini tui se offerentes vel offerentem et eundem defendere volentes vel volentem aliquomodo admitemus ad defensionem eiusdem, nec est procuratorio, quod portasti et obtulisti, nec sine procuratorio est, concise quamtumcumque ydonea et sufficienti, nec ulterius te vel alios pro defendendo tuo domino audiemus ymmo repellemus et penitus refutamus.” Et stanti <fratri> dominus magister Iohannes dixit: “Video et sento quod vos, fratre Enecus, auferri seu denegari totaliter domino meo copiam se defendendi, quod periniquum est et absurdum, unum sentiens et videns probatum dominum meum episcopum contra Deum et iustitiam et iuris incuriam pro vos in promissis omnibus et singulis et eorum quolibet pro se plerum gravari, propter predictas omnes et singulas eas gravaminum, et earum quodlibet pro se seu propter ipsa gravamina, et eorum quodlibet pro se sedem apostolicam in his scriptis appello et appellos cum instancia peto, ydoneum eundem dominum meum venerabilem presbiterem; item de gratia episcopum Quinquecclesiarum et ecclesiam suam maiorem et omnes alias ecclesias suas ac suos omnes tam clericos, quam laicos, et me, ac modos et statum eiusdem domini mei vernerabilis patris et ecclesiarum suarum et suorum cum omnibus viribus supradictis corporaliter et in corporalibus, temporalibus et spiritualibus, sub protectione ac defensione sanctissimi patris nostris Clementi IV sanctissime Romane ecclesie summi pontificis et venerabilium fratrum eiusdem dominorum cardinalium, ut autem hoc quam in presentiarum acta

Next

/
Thumbnails
Contents