Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)
2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)
Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben 35 domini vestri, quod volebatis comperi coram nobis, si nos contra dominum vestrum aliquem iuris coeperem haberem constaret”. Post recusatione vero predicti fratris, idem magister Iohannes dixit quod promptus erat et ipso die sabbati, ac die lune et alteris tenebat sequentibus, dominum suum defendens, et omnia facere pro defensione domini sui quod de iure essent facienda, queritur: “sacre littere apostolice pro eundem fratre supradicto si fuerunt exhibite, et dominus cuius iurisditione constituerit evidentius, salvis tamen omnibus defensionibus, exceptionibus, rationibus et iuribus ac regulibus, conditionibus domino meo et ecclesie ac suis competentibus; et competiteris invocans. Et rogans nos in testimonium omnium predictorum”. Nos igitur tales coram quibus et multis aliis, premissa omnia, et quodlibet eorumdem prout supra demonstratum est, sunt actitata ad instanciam et petitione prefati magistri Iohannis in horum omnium et cuiuslibet eorumdem testimonium, sigilla propria habentes pro sententibus litteris, nostra sigilla diximus apponenda. Nos enim qui sigilla propria non habemus asserimus et testamus omnia supradicta et quolibet eorumdem sic premissum est, esse nobis presentibus, audientibus, videntibus et intelligentibus actitata. <In margine: Iste est processus die lune post festum Ascensionis Domini ante horam nonam illius diei>. Anno ab incarnatione domini MCCLXVII, mense Maii, die lune post festum Ascensionis Domini [30 Maii 1267] in palatio Cruciferorum domus Hospitalis Ierosolimitani Albensis que eidem adiacente civitati, nobis presentibus, videntibus, audientibus et intelligentibus ad hoc specialiter vocatis et rogatis testibus infra scriptis, magister Iohannes archidiaconus et canonicus Quinquecclesiensis ante horam nonam iullius diei comperuit coram religioso viro fratre Eneco de Ordine Minorum, qui se dicebat legatum domini pape sanctissimi patris nostri, et proposuit dicens “Ecce compero pro defensione domini mei Episcopi Quinquecclesiensis, etiam cum procuratorio”, et incontinenti prodens magister Iohannes ostendit suum procuratorum et publice legit de verbo ad verbum in predicti fratris etiam presentia, nobis videntibus audientibus et intelligentibus, et multis aliis. Quod procuratorium a nobis et a magistro Thomasino notario et a multis aliis, nocnon ab adversariis dicti domini episcopi, ut ipsi dicebant, scilicet Georgio, Cipriano, Fulcone, Jacobo, magistro Tristano, Salomone et Jacobo de Naso, Reynaldo preposito, Sixto lectore, Valentino cantore et Romano, canonicis Strigoniensibus, Marco, Erney, Jacobo, Myka, Thoma sacerdote et Gean, plebano de Scepus, rectore ecclesie Sancti Emerici, canonicis Albensibus, tam in sigillo quam carta, et tenore diligenter visum, inspectum, et lectum extitit. Cuius procuratorii tenore talis est: “Nos, Job, Dei gratia episcopus Quinquecclesiensis significamus tenore presentium quibus expedit universis quod magister Iohannem archidiaconum et canonicum ecclesie nostre maioris, cognatum nostrum, facimus, constituimus et ordinamus procuratorem nostrum sindicum seu actorem legitimum generalem et specialem ad presentandum se coram religioso viro fratre Eneco d§ Ordine Minorum, qui se dicit inquisitorem seu iudicem contra nos a sede apostolica deputatum, nostro nomine et pro nobis die tertio proximo post festum Sancti Georgii et aliis diebus quibuscumque quandocumque et ubicumque, quolibet tempore termino et terminis, dantes eidem procuratori nostro potestate, auctoritate et speciale mandatum defendendi nos coram dicto fratre et coram quibuscumque iudicibus aliis et personis, supra quibuscumque casibus negociis, et rebus, et contra quibuscumque personas ecclesiasticas et seculares, et specialiter contra Philippum archiepiscopum Strigoniensiem, hostem nostrum et sue