Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)
2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)
34 Egyháztörténeti Szemle XVII/2 (2016) penuriis pauperum ipsam collectam fieri et exigi consensit et permisit, ymmo procuravit et fecit non sine magno scandalo populi regni huius et gravamen ecclesiarum. Pretextu cuius collecte domino meo et suis in remotis agentibus pro iuribus ecclesie sue defendendis, idem Leonardus cum satellitibus predictis et ad petitionem ipsius Philippis ivit supra proprietates domini mei et ecclesie sue ac suorum ad terrendum et compellendum dictas proprietates domini, aucte sedis apostolice, quam vos, habere dicebat ut solverent decimam predicte collecte supradicto Philippo, quam decime ipsi Philippis nullatenus debebantur, quibusdem vero ex ipsis proprietatis ipsa decimam solveri nolentis, talem sicut nec tenebantur dominus Leonardus simul cum predictis satellitibus milites de dominis populis vulneratos et acriter verberatos bonis supradictis omnibus in magnum opprobrium et impudicium domini mei et ecclesie sue ac suorum spoliavit. Quod minime fieri potuisset per predictos satellitibus, nam populi domini mei conterriti fuissent, aucte quam dominus Leonardus falso vos a sede apostolicas habere dicebat. Eo etiam quod idem Leonardus quantum in ipso est, diffamat dominum meum mala predicando de eodem; et diffamare non cessat. Et quia tamquam advocatus seu procuratoris allegat pro adversariis conspiratoribus, predonibus, spoliatoribus et inimicis domini mei quam dominum meum sicut vos ipsi auditis et videtis. Tum etiam quod a predicto Philippus receptus non modicam pecuniarum cantitate prestito iuramento, quod domino meo et supradictis verbis factis et scriptis quamtumque posset noceret, voluntate eiusdem Philippi in omnibus facientem quia omnia et singula quam ipsum Leonardum, me offero in continentia legitime probaturum, postquam promissa feceritis. Ante omnia instatius petii et tamen adhuc peto sacras litteras apostolicas quas vos habere dicitis ostendi, exhibi et ipsarum copiam fieri. Et quam cito ipsas exhibitis et ipsarum copiam feceritis vos iudicem sau inquisitorem constituitur. Petii et adhuc peto litteras apostolicas citationis per quas iussistis dominum meum citari, sicut dicitis. Et ipsam citationem et omnia aha supradicta et singula prout supra petita sunt exhibi, dari, concedi, nominari, assignari edi et exprimi salvis in omnibus defensionibus exceptionibus rationibus et iuribus, ac replicationibus domino meo et ecclesie sue ac suis competentibus et concompetituris”. <Frater Enecus>: “Ad quod, et ad quem idem fertur, respondit magister Iohannes, audivimus et intelleximus omnia et singula quam dixistis et proferatis pro domino vestro, verum quam sumus quibusdam propriis negociis occupati, crasque nobis minime intendamus assignari vobis et partis adverse terminum, ad diem lune proximum sequentem, cum nec hodie nec antea in negotio inquisitionis nobis a sede apostolica commisso quam verum processerimus in aliquo preter citatione quam fieri vissimus quod incidit in tertium diem post festum Sancti Georgii, quare prorogavimus seu mutaverimus ad hodiernam diem, tum quod domina Regina nos retinuit pro quibusdam negociis, tum propter exercitus regum Hungarorum quia tunc tempus circa Strigonium ■et Rondám cis Danubium et ultra fuerunt congregati et congregabantur. Et volumus quod vos et pro altera ipso die lune, hora prima comparatis coram nobis et tunc, magister Iohannis, defendatis dominum vestrum; quod vos defendentem ipsum dominum vestrum tunc plenius audiemus, multum placet nobis ut defendiatis eundem. Constat namque nobis quod die certo proximo post festum Sancti Georgii iam proximum, ad quem iussimus dominum tuum citari presentastis vos in maiori ecclesia coram capitulo Albensis et in ecclesia Minorum in presencia fratrum nostrorum conviventes ex parte domini vestri; et etiam pretestari fuistis nominem ecclesie