Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)

2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)

Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben 31 Waradinum, propter hoc ut denegaretur domino meo copia se defendendi et quasi contra contumacem contra dominum meum procederetur occulte. Et peto a vobis tempus mihi seu dilatione concedi infra quam sive quod domino meo intimare possem et de eo certificare eumdem, quod estis personaliter in isto, pretextu litterarum quas vos a sede apostolica habere dicitis hic, et his diebus ad inquirendum, sicut dicitis, intenditis procedere contra ipsum. Item, possim etiam eumdem dominum invitari, volentem, sicut firmiter credo, personaliter negotio interessé et se defendere, supra aliis consulens, et eidem etiam, dominus meus predicta ignoret; perdatus quoque suam et propria vires in contineri ydonee et sufficientur cause sub cetera pena quam acceptare volueritis, quod dominus meus episcopus personaliter veniat ad presentiam vestra et incederet negotii personaliter et faciet se defendendo que de iure fuerunt facienda per nos, eius nomine mihi termino competenti et loco congruo et securo permittis assignatus, cum ad ipsum locum seu ad civitatem Albensis domino nostro episcopo se personaliter defendere volenti et prefato negotio personaliter interessé, siveque accedere nihilominus sic securum propter capitales inimicias seu insidias hostis domini mei, Philippi predicti et quorundam canonicorum Albensium ecclesie, in ecclesia Strigoniensi canonicatus et alia beneficia habentium, et quorundam laicorum eidem hosti domini mei nequiter adherentium, necnon propter inimicitias magistri Farcasii prepositi Albensis, vicecancelarii domini regis et insidias proditas ab eodem, cuius potestati custodie atque regimini tota civitas Albensis et suburbia, omnisque terres eiusdem civitatis, aliisque habitatoribus earum exclusis, suisque hominibus interdictis per dominum regem, hoc tempore guerre et discordie maxime est tradita et commissa, adeo ut sui homines quos volunt recipiunt per portas eiusdem civitatis et suburbia transeuntes, et quos volunt excipiunt. Omnesque ville adiacentes, propter quas aliunde secure ad ipsa civitatem seu suburbia minime patere, aditus accedendi fuit. Subiecte domini predicti potestati ceterum, propter insidias per quosdam barones regni Hungarorum, scilicet Henricum comitem palatinum, magistrum Chak, comitem de Zala, et Stephanum comitem, Firei castri iudicem, curatorem publice proprietatis, domino meo et suis propositas de mandato et precepto eiusdem publice proprietatis, prefato Philippo hoc faciente cum sua pecunia et nequitias procurante. Quas dominus meus et sui si ad istum locum accederent non posset aliumcumtenus evitare, offerens me dictas inimicitias et insidias, si necesse fuerit legitime probaturum quam cito promissa omnia et singula feceritis. Et coram vobis, fratre Eneco, propono et dico et effero me, paratum et volentem, quam cito predictas litteras apostolicas, quas vos habetis dicitis, exhiberitis et copiam feceritis, earumdem vosque inquisitorem seu iudicem contram dominum meum constitutus per easdem, extunc vixus vestrum beneplacitum et mandatum ob reverentiam Sedis apostolice sub certa pena canonica, sufficiente et ydonea, me prestare. Et supra hoc si necesse fuerit, etiam obsides dare, quos et omnes ac singuli socii viri familiares et suscipientes et omnes quorum interesset, et qui vobis viderentur et placerent. Ac alii omnes qui volent negoti interessé possent. Et possetis libere et secure vos etiam ad egressus dominum mei episcopi ineundo, monendo et redeundo sine periculo et dispendio rerum ad ipsum dominum episcopum apud Quinquecclesias ire accedens, morari et redire, seu ad aliqua alia ecclesia, eiusdem civitatis sive diocesis domini mei quam vobis velletis eligere ad morandum et standum, et mandatum apostolicum prosequandum et cetera quam occurerent faciendi. Item propono et dico quod quam cito apostolicas litteras citationis et ipsam citationem mihi exhibitis et copiam fecitis earumdem, extunc si vos ad dictam

Next

/
Thumbnails
Contents