Egyháztörténeti Szemle 17. (2016)
2016 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Damian, Iulian Mihai: Eneco ferences szerzetes inquisitiója Pécs püspökével szemben (1267)
32 Egyháztörténeti Szemle XVII/2 (2016) Quinquecclesiensem ecclesiam vel ad aliquam aliam ecclesiam eiusdem civitatis sive diocesis domini mei accedere non velletis, promitterem sub certa pena et facerem sicut negotii qualitas requirerit, quod dominus meus episcopus etiam extra suam diocesem compareret coram vobis personaliter, mihi eius nomine termino competenti et loco congruo et securo permitti assignatis. Item peto advocatum mihi dari, ut tempus seu dilacionem ad querendum advocatum postquam promissa feceritis. Item peto etiam extunc sapientes adhibire requiri et assumi in meis expensis propter mandato domini, quorum consilio procedite, sicut de iure fertur procedendum. Item peto libellum dari et iuris ordinem in aliis omnibus observari quam cito promissa feceritis. Item peto mihi pro domino meo specificari dici et exprimi si ex officio intenditis inquerere seu procedens contra dominum meum quam cito indictam feceritis. Item peto dum mihi dilacionem adproponendum, iura excipientes ac defensionem domini mei, tempusque ad deliberandum si permissa faciatis. Et item peto quod, cum sepius dixeritis mihi et multis aliis dominum meum diffamatum non sine domini mei maximo preiudicio, specificari dici et exprimi et in scriptis mihi dari nomina et personam diffamantium, ut possem contra personas eorumque dictam excipere et obitere omnia et defectus, ac scire a quibus illa infamia quam dicitis sit excita, cum non sit, nec constet, dominum meum diffamatum per testes ultra alio modo legitimo, nec famam eius in aliquo esse, ultra fuisse lesam, sed potius manifestum sit et fuerit ipsum dominum meum semper fuisse et esse clare opinionis, tamen fame, honeste vite et laudabilibus conversationibus in spiritualibus et temporalibus circumspectum, deo et hominibus placentibus, moribus et ecclesie sue meliora prospicientem, ipsumque ecclesiam et statum eius meliorantem, augentem, et in cunctis relevantem ac dicantem, et eiusdem ecclesie et empatius magnificum defensorem et discipline ecclesie institucione vero exemplo vite, suos subditos et alios salubriter informantem. Quam omnia et eorum quodlibet sic fuit manifesta me offero in continenti, si necesse fuerit, legitime probatium perciperi supradicta omnia et singula feceritis, etiam non debeat, nec possit quam aliquem impedi ad inquirendum nam quis constituerit ipsum esse diffamatum. Et item peto illos nominari et nomina eorum mihi in scriptum dari, qui de domino meo sinistra scripserunt, ut possim quam primas eorum excipere et obicieri crimina et defectus, et impugnare dicta litteras et sigillam, cum dominus meus sit clare opinionis sive fame, honeste vite, ut supra dictum est, quam omnia luce sint manifesta, me offero longiorem probaturum quam cito idonea omnia et singula feceritis. Et item peto me ad probationem sive fame ipsius domini mei admitti, si fortasse mihi quo homine seminante zizaniam aliaquam sinistra dicente de eodem, precipue promissa omnia et singula feceritis. Ei item preco mihi exponi et mihi scriptum dari capitula seu articulos supra quibus vultis seu intenditis procedere, quam dominum meum ad inquirendum pretextum litterarum apostolicarum, quas a sede apostolica vos habere dicitis. Quorum copiam et tenorem mihi dari ante omnia, cum instanciam sepius petii, et nunc peto; tempusque ad deliberandum ut possim dandum. Et peto locum congruum et securum domino meo et mihi ac suis per vos assignari, cum ad civitatem Albensem seu ad istum, et dominum meum defendere locum propter inimicitias capitales et insidias quas supra