Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)
2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez
86 Egyháztörténeti Szemle 11/2 (2001) Ad 8m. Non est in loco aliquo domus propria episcopatus, scio ex dictis informationibus. Ad 9m. Ad tria millia circiter florenorum annuorum ascendet valor reddituum mensae episcopalis consistentia in subditis et decimis, et si non essent rebelles, ascenderent ad sex millia, sicuti ad multo plura, si non esset ibi Turea. Nulla autem est pensio super eis. Scio ut supra. Ad 10m. In dicta civitate nihil est de contentis in interrogatorio, et soli franciscani sunt in uno loco diaecesis Vacciensis. Scio ex causis praefatis. Ad 11. In longitudine se extendet diaecesis ad 60 milliaria circiter, et ad 20 circiter in latitudine maiori, non autem undequaque, et amplectitur diversa oppida. Scio ut supra. Ad 12ra. Non est seminarium, sed episcopus aliquando alit duos vel tres, et postea mittit in diaecesim. Scio, quia id observavi. Ad 13. Vacat Ecclesia Vacciensis a paucis mensibus, cum antecedens fuit nominatus transferendus ad Ecclesiam Agriensem ab eo acceptatam, ut ex fama publica. Quibus habitis fuit dimissus, et ei impositum, ut se subscriberet, prout fecit. Ego Michael Franyo deposui ut supra.102 102Az aláírás nem autográf.