Egyháztörténeti Szemle 2. (2001)

2001 / 2. szám - KÖZLEMÉNYEK - Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez

Molnár Antal: Adatok a váci püspökség török kori történetéhez 85 Ad 10m. Nihil est de contentis in interrogatorio, et per totam diaece- sim non invenitur, nisi unum monasterium franciscanorum. Scio quia sum informatus ut supra. Ad 11. Diaecesis Vacciensis in longitudine ad 60 milliaria circiter et in latitudine circa vigintiquatuor se extendet, et continet aliqua oppida. Scio ut supra. Ad 12. Non est aliquod seminarium, sed tantum scholae ordinariae. Scio, quia ibi fui. Ad 13. Vacare dicitur Vacciensis Ecclesia a paucis mensibus post­quam episcopus antecessor translatus seu transferendum est ad Agriensem.09 Scio ex publica fama. Quibus habitis fuit dimissus, et ei impositum, ut se subscriberet, prout fecit. Ego Michael Mike deposui ut supra.99 100 9. Franyó Mihály vallomása a váci püspökségről. Bécs, 1682. március 17.101 Ad primum. In Neogradiensi comitatu sita est civitas Vacii, in qua foret residentia episcopalis, nisi ocupata esset a Turea, qui episcopalem residentiam non permittit, simul cum habitationibus turcicis continebit circa 600 domus. Sita est in planitie contigua ad Danubium, inter habita­tores computatur una sola domus catholica, caeteri enim Hungari sunt calvinistae sectae. Ista scio, quia per multum tempus habitavi in vicinia, unde pluries fui intra eamdem civitatem Vacciensem. Ad 2ra. Nulla est ibi ecclesia catholica, scio, quia id bene observavi. Ad 3m. Suffraganea est Vacciensis Strigoniensi archiepiscopo, prout est notorium. Ad 4m. Non est amplius capitulum, nec canonicatus aut beneficia prae­ter parochos extra civitatem, scio, quia me informavi occasionibus praefa­tis. Ad 5m. In dicta civitate non potest esse parochus aliquis catholicus, sed solum per diversas partes diaecesis constituti sunt iam circa viginti quatuor parochi, ultra triginta octo licentiatos circiter, et unaquaeque ex dictis parochiis habet suam ecclesiam cum fonte baptismali, sicuti etiam licentiati. Scio ex causis praedictis. Ad 6m, Nihil esse potest de contentis in interrogatorio. Scio ex dictis causis. Ad 7m. Non sunt in ecclesia aliqua reliquiae sanctorum, scio ut supra. [fol. 643v.] 99 Korompay Péter váci püspök (1679—1681) lOOAz aláírás nem autográf. 101ASV Arch. Concist., Processus Consist, vol. 81. fol. 643rv.

Next

/
Thumbnails
Contents