Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)

6. Egyházlátogatások

* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * Clarissimus d[omi]n[us] collega docte et explanate respondit, voce utraque per Hendiadym intelligi aquam spiritualem, quae si seorsim et distincte spectetur, est ipsum meritum sive obedientia [Chri]sti, quae aquae non ei ne audit, item spiritus ejusdem. Tandem ventum erat ad obstetrices, quas cum nos interrogati, in casu quoque necessitatis baptizare posse negaremus: Obtendebat exc[e]l[lentissi]­­mus ep[isco]pus periculum salutis infantium sine baptismo decedentium. Ad quod ego inter alia respondebam: secundum principia romano catholicorum, intentionem166 baptismi in casu necessitatis sufficere ad salutem, quae formalia sunt, romanae catecheseos verba, in margine, pag[ina] m[...] 162. edition[ej Antonio Remondini an[nno] 1733. Propositum vero illud habere respectu quorumvis infantium, et quidem serium ac sincerum, et eorum parentes, et animarum [p. 108.] pastores et infantium cognatos, quin omnes vere christianos, certissimum est, benignissimo Deo propositum tam pium sine salutari destitui minime permittente. Absoluto examine, cujus saltem compendium descripsi, exc[e]l[lentissi]­­mus ep[isco]pus ista ordinavit: I. Ut obstetrices in casu necessitatis baptizare non modo prohibere non debeamus, quin easdem hoc facere jubeamus, informatas prius de modo et formula baptizationis. Post nostrum ab ep[isco]po discessum ipsae quoque obstetrices advocari jussae sunt, illisque sub gravi comminatione imperatum, ut infantulos in periculo mortis constitutos baptizent. Exc[e]ll[entissi]m[us] ep[isco]pus, pro sua gravitate et prudentia cum obstetricibus non in sua persona agebat. Sed committenda, rev[erendis] d[omi]nis, quos secum habebat plebanis committebat, quos inter primas tenuit rev[erendus] d[omi]nus archidiaconus Félegyháziensis. Cum itaque super hoc puncto d[omi]ni plebani, cum obstetricibus nostris absente ep[isco]po ultro citroque sermones miscebant, accidit ut obstetrix nomine Fejérné non theologico, sed muliebri modo disputans, hanc dificultatem obvertebat: Si inquit (quod saepe evenit) infans nasciturus, non ordinario modo quaerat ex utero matris exitum, et vel pedem unum, vel manum alteram vel nates exertet. Metusque sit eundem in casu isto periculoso, adhuc utero detentum, facile mori posse. An baptizandus sit, aqua pedi vel manui v[el] natibus prominenti inter formulae recitationem adfusa? Responsum fuit, omnino id faciendum fore. Instat Fejérné obstetrix, et sic argutatur: Si in isto vel simili quocumque periculosi partus casu nesciatur, masculus ne sit an femella, infans seminatus ut ita loquar, quod et quale tunc nomen illi dandum sit baptizando? Responsum est, illum 166 Áthúzva és föléírva: propositum 228

Next

/
Thumbnails
Contents