Hegyi Ádám (szerk.): Összeírások és egyházlátogatások a Békési Református Egyházmegyében 1721 és 1820 (1831) között - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 26. (Debrecen, 2022)
6. Egyházlátogatások
* EGYHÁZLÁTOGATÁSOK * more epicoeno, Adamum et Evam [p. 109.] esse baptizandum. Scilicet! Responsio ist haec eodem quo simplicissimae et imperitae mulieris quaestio nitebatur fundamento. Quasi nempe nomothesia ad ipsam naturam baptismi pertineret, neque ea neglecta salvus esse posset. Casus et discursus prorsus singularis, et cfetera], et cfetera]. II. Eadem occasione ordinatum est ab exc[e]l[lentissi]mo ep[isco]po obtentu cujusdam regii superhoc rescripti: ut lutherani ecclesiae nostrae reformatae civibus intermixti, quoad stolaria, parocho romano catholico subesse debeant. Si vero ecclesiastica officia, baptismi, copulae ac funeris per hujates v[erbi] Dfivini] ministros, vel suae confessionis pastores alibi habitantes praestari cupiverint: id quidem ipsis fore licitum. Dummodo plebano loci rom [ano] catholico stolare praevie exsolvatur. Quia vero sunt heic loci aliquot paria conjugum, quorum mariti lutheranae, uxores autem illorum helvet[icae] confessioni sunt addictae. Has misellas non levis conturbatio invasit ad hanc exc[e]l[lentissi]mi ep[isco]pi ordinationem. Referebant itaque nobis pastoribus suis inter acerbos fletus, ita inter se suosque maritos occasione contracti matrimonii fuisse consensum, ut de usu recepto ipsae, earumque filiae, quoad omnia juribus ac ritibus ecclesiae reformatae sint imperturbate referrandae, filiis nascituris ad paterna sacra transire permissis. Proinde stante ep[isco]pi ordinatione, foedus hoc initum rumpendum fore, et inter se suos que maritos perpetua dissidia exoriri. Haec, eum me suadente, geniculando et muliebriter flendo exc[e]l[lentissi]mo ep[isco]po referrent tantum valuerunt, ut ep[isco]pus deceret: avertat Deus, ut ego inquit causam praebeam conjugum contentionibus ipsasque proin et earum filias ecclesia reformatae restituit. III. De quo jam superius mentio facta: ordinatum quoque est, ut nos v[erbi] Dfivini] ministri reformati a comitatione malefactorum ad supllicia damnatorum ad locum supplicii, arceamur. IV. Prater haec curiose investigavit exc[ellentissimus] ep[isco]pus [p. 110.] salarium nostrum, nomina nostra, patriam, scholas et academias queis didicimus, annos aetatis ac functionis adnotavit, festorum decretalium item copulandorum trinam publicationem injunxit, singulas scholas visitavit, oratorium nostrum, et deinceps domos nostras parochiales, praesertim musaeum invisit, libros nostros curiose inspectans. Denique ut ne id quoque taceam toto quo heic moram traxit triduo, omnibus vicibus, quibus in templum rom[ano] catholicum ibat, indeq[ue] redibat, in accessu ad nos, et discessu Campanarum compulsationibus cohonestabatur. Discedentem a nobis consensa rheda[?] ultra pontem Kenyere dictum comitabamur. Alternumque vale diximus, ab eodemq[ue] accepimus. Heu vanitas! Oh vanitas! 229