Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
72 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1610 tantum Sacramenta administrari patitur, quae Dominus ordinavit, estque haec clavium pars prior, posterior enim ad disciplinam pertinet. V. Potestas ordinis est facultas, qua non solum tradandae et definiendae doctrinae modus ad fidei analogiam et regulam in symbolo apostolico breviter compraehensam congruens tradittur, verum etiam leges politiae in Ecclesia, ritus item necessarii et decori, vero Dei cultui, pietati, modestiae, et conversationi christianae convenientes ordinantur. Quarum tamen rerum propter varias ec repugnantes circumstantias ubique et omnibus temporibus, eadem ratio esse non potest. VI. Disciplina ecclesiastica est coercitio authoritate verbi Dei instituta, qua homines in Ecclesiae societatem recepti, ad vitae sanctimoniam et praestanda pietatis officia impelluntur, peccantes vero, pro ratione et qualitate delicti, vel privatim, vel publice corripiuntur, etsi in viam redire noluerint, vel a gradu honoris removentur, vel omnino ab Ecclesiae societate separaturi et excommunicantur. VII. Quia vero in Ecclesia non tantum pastores et doctores sunt, sed etiam plebs, reliquusque populus, huic disciplinae omnes cujuscunque sexus, conditionis, gradus vel authoritatis, etiam imperatores subjici et parere debent. Unde recte dixit Ambrosius: Quid honorificentius, quam ut filius Ecclesiae dicatur imperator, imperator enim bonus intra Ecclesia, non supra Ecclesiam est. VIII. Ejus exercendae facultas non penes unum est, sive sit papa, sive episcopus, sive superattendens, ut pro suo arbitrio ac privata authoritate, quidvis faciat, sed penes presbyterium, id est consessum seniorum, Ecclesiae ipsius consensu et suffragio electorum, qui sunt in Ecclesia, quoa est senatur in urbe. Priore ad Cor. 5. IX. Differt haec potestas a civili potestate. Illa ab Ecclesia per moderationem presbyterorum regitur, soli fideles, seu christiani ei subjacent, tota est spiritualis, ad animam et conscientiam pertinens, gladio spirituali, nempe vero Dei sua decreta exequitur. Haec vero a magistratu authoritate praetoria in omnes, sive fideles, sive infideles, gladio carnali et vi externa usurpatur ad hoc, ut societas