Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1610 160I-I7OO 73 humana sit tranquilla, corporalis vita conservetur, justitiae civilis et pax retineatur, legum vero authoritas salva maneat. X. Quum autem (ut ex antiquitatis historiis et testimonio Hieronymi constat) non ita multis post mortem apostolorum seculis, credentium et docentium numerus multiplicari coepisset, instinctu diaboli, ex aequalitate dissidia et contentiones difficiles exortae sunt. Salubri ergo consilio ad tollenda dissesionum et schismatum seminaria, unus ali quia eligebatur, cui specialiter dabant titulum episcopi (viventibus enim apostolis idem erat episcopus et praesbyter) quem presbyteris praeponebant et praeficiebant. Sitque singula collegia civitatum praecipuarum, quibus certae regiones erant attributae, politiae in Ecclesia et pacis conservandae gratia uni episcopo suberant. XI. Neque tamen, ut inquit Calvinus, sic eminebat episcopus, ut in collegas dominium externum seu tyrannicum haberet, sed ut de negotiis referret, sententias rogaret, consulendo, monendo, hortando aliis praeiret, authoritate sua totam actionem regeret, et quod decretum communi consilio fuerat exequeretur. XII. Hanc formam gubernandae Ecclesiae in schismatis remedium a patribus primitivae Ecclesiae introductam, nostri quoque majores a sordibus Antichristi, ecclesias Filii Dei repurgantes in eo statu, quo patres ante tempora Constantini Magni reliquerant, non solum acceptarunt, sed etiam editis scriptis observandam statuerunt. Sic enim non solum ferociam multitudinis, sed etiam coetum docentium, a simplitate apostolica modo in infinitum distantem, in officio facilius contineri, et ad opera pietatis exercenda compelli judicarunt. XIII. Quamvis ergo affirmemus, statuamus et credamus aequalem esse pastorum in nostris quoque ecclesiis authoritatem, sicut una est functio, nihilominus tamen necessarium esse censemus in collegio pastorum, nuncque aliquos oportere esse seniores et superintendentes, qui reliquis boni ordinis causa praeeant, Synodos intra suos terminos cogant, in illis ex consensu reliquorum praesideant, et omnia decenter ac ordine in Ecclesia fieri curent.

Next

/
Thumbnails
Contents