Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1604 1601-I7OO 59 [6.] In hac Synodo adfuerunt seniores: Petrus Alvinci Varadiensis Emericus Újfaluj Debreczeniensis Balthasar Zepsi Máramarosiensis Joannes Almási Ugocziensis Stephanus Cziorba Endrédiensis Michael Diózegi Zentjobiensis Valentinus Patachi KisVárdaiensis Dominus Tarazk et dominus Georgius Cároli propter podagram emanse­rant [?], dominus Daniel Kisdopzaj propter sepulturam sui patroni Petri Báthorj [608] praeter hos alii quamplurimi viri praesentes fere ducenti vel amplius. [7.] [608] Eodem anno in festo Divi Georgii in Particulari Synodo Rivuliensi privatus est officio Balthasar Simándj eo quod cuiusdam Andreae Literati vinia apud se deposita continuo bibisset et aqua defectum supplevisset. Habita tamen vitio ebrietatis et [— ] lacrymarum Zakmarjni in festo divi Michaelis Ecclesia iterum eum recepit hac tamen conditione quod si post hac deliquerit in perpetuum deponatur. [8.] Nos Gabriel Báthori Dei gratia princeps Transylvaniae, Partium Regni Hungáriáé dominus et siculorum comes memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod posteaquam reverendi viri domini pastores ecclesiarum Cis Tibiscanarum in Ungaria existentium in Generali ipsorum Synodo Tsengerini anno Domini millessimo sexcentesimo quarto in comitatu Szathmáriensi habita communibus suffragiis et unanimi consensu honorabilem virum dominum Lucam Hodászi pastorem tunc Etsediensis, doctrina, eruditione, morum integritate, vitaeque innocentia praestantem ad obeundum munus superintendentis elegissent; supplicantes nobis debita cum instantia, ut nos quoque more nostrorum praedecessorum hanc ipsorum electionem pro rato atque firmo habere, ecclesiarumque iurisdictioni suae superintendentiae ab antiquo subiectarum privilegia et immunitates suo loco ac vigore relinquere dignaremur. Nos itaque considerata et attenta justa et legitima ipsorum petitionem eundem Lucam Hodászi, suosque successore legitimos in perpetuum in eadem functione corroborandos, atque benigne confirmandos duximus. Dantes, concedentes atque attribuentes eidem, succesoribusque suis regiminis universis, omnimodam plenariamqe potestatem atque auctoritatem ex collegii sui praescripto, coetus ecclesiasticos, quandocunque necessitas postulaverit, convocandi, ministros probatos emittendi, constituendi ac ordinandi, ecclesias jurisdictioni suae veteri lege subiectas, earundemque pastores de doctrina et moribus diligenter examinandi, atque remotis doctrinae pravae ac dissolutae vitae ministris, contra omnes omnium adversariorum conatos pios, et idoneos,

Next

/
Thumbnails
Contents