Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
60 1604 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI sacramentorumque a Domino Salvatore institutorum fideles administratores substituendi, rebelles, seditiosos, schismaticos, innovatores, factiosos, aliosque quosvis publicae pacis, tranquillitatis, ac concordiae, unitatisque Ecclesiae turbatores, et molestatores pro officii sui ratione digna et si res postulaverit severa animadversione puniendi; bona ecclesiarum, quovis modo avulsa, et abalienata una cum reditibus ministrorum fide mediante cognoscendi, si qui autem talia bona ecclesiatica jurisdictione principatis nostri subiecta remittere, aut restituere nollent, eius cuiuscunque status, dignitatis et conditiones homines existant, nostri in praesentiam aut succesorum nostrorum, a die huiusmodi visitationis ipsorum, ad diem trigesimam immediate frendam citati. Templa quoque et alia aedificia, utcunque collapsa erigi, et restaurari faciendi, causas matrimoniales at alias quaslibet forum spirituale concernentes cognoscendi, dijudicandi, sententiamque de iis decisivam ferendi, laicis item adversus clerum contendentibus jus et justitiam dicendi, ac pronunciandi, ecclesias bono et decenti ordine regendi, atque omnia, quaecunque sui muneris censebuntur, rite peragendi, et exequendi, prout damus atque concedimus, attribuimusque praesentium per vigorem. Quocirca vos universos, et singulos extra ditionem nostram constitutos amice rogantes hortamur, subditis vero et fidelibus nostris harum serie committimus et mandamus firmiter, secularibus videlicet et verbi Dei ministris, quatenus praenotato Lucae Hodászi superintendenti vestro, successoribusque suis legitimis, in omnibus iustis licitis, honestis et verbo Dei consonis modis omnibus obtemperare, moremque gerere, ac ea, quae sui ac successorum muneris erunt, citra omnem molestiam, ubivis locorum Cis Tibiscalium in praeattacta sui jurisdictione, Dei ob timorem peragere, executionique plenariae demandare permittere velitis, subditi vero nostri teneantur, et sint adstricti. Secus facere minime adtentantes. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras pendentis et authentici sigilli minimine roboratas, memorato Lucae Hodászi, successoribusque suis legitimis universis gratiose dandas, et concedendas duximus. Datum in civitate nostra Alba Julia die vigesima sexta mensis Julii anno Domini 1608. Gabriel Báthori mpr. Stephanus Kendi mpr. cancellarius