Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
42 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1593 sacrificio pariorum. Haec alias vocatur Spiritualis et coelestis, et sit tantum per solam fidem in promissione, et est tantum piorum. De hac manducatione hoc loco loquimur. Vili. Est autem spiritualis manducatio, Christum vera fide in promissione cum sua carne et bonis omnibus, Spiritus Sancti ope apprehendere, ut tanquam ex fonte vivo salutem, iustitiam et vitam de Christo hauriamus et applicemus animae nostrae. Sicut enim palmites a vite et membra a capite naturaliter et realiter vitam et vigorem accipiunt: ita piis per Spiritus Sancti operationem fide Christo insiti accipiunt ab eo vitam spiritualem, remissionem peccatorum, iustitiam, salutem et vitam aeternam. IX. Sciendum est autem ad integritatem huius Sacramenti coenae Dominicae semper tria haec necessario requiri. Primum elementa ipsa, deinde verba promissionis. Tertio legitimum usum iuxta institutionem Christi. X. Quia vero hac in materia praecipua questio est de sensu verborum, videndum, quo modo verba coenae exponi debeant. Respondendum est igitur, verba coenae exponenda esse catholice et iuxta mentem Christi ac apostolorum, sicut Christus distinxit nomine, substantia et dispensatione panem et corpus. Panem accepit et fregit et eum accipere et manducare iussit, corpus autem pro nobis traditurum affirmavit. Atque hoc modo panis et vinum tanquam Symbola certissima corporis et sanguinis Christi ore corporis sumuntur, corpus autem Domini pro nobis traditum et sanguis eius pro nobis fusus, ore fidei spiritualiter in promissione revera seu substantialiter, hoc est,non imaginarie, sed realiter et vere a piis sumuntur. XI. Dicitur ergo panis corpus Christi et vinum sanguis Christi sacramentali modo et ratione secundum analogiam (q£Tovr|piKf]v) non transubstantiatione, non phisice, non locali inclusione, sed ut Christus et Paulus exponunt, commemoratione, hoc est, quatenus panis et vinum est symbolum revocans nobis in memoriam passionem et effusionem sanguinis Christi, perinde enim est ac si dicas circumscisio est foedus, et circumscisio est signum foederis, item panis est corpus Christi et panis est memoria corporis seu mortis Christi. Stat ergo firmissima conclusio ex Christi et Pauli interpretatione: panem esse corpus Christi scilicet commemoratione seu significatione. Nam quicquid revocat prioris memoriam hoc ut sit signum necesse est. XII. Hunc ergo cibum non nisi fide edimus et hunc potum non nisi fide bibimus loan. 6. v. 35. Corpus enim Christi non manducatur ore corporis nec in pane coenae continetur, similiter et sanguis Christi, quia supra omnes coelos ascendit ubi etiam contineri debet usque ad diem iudicii iuxta symbolum fidei: Unde venturus est iudicare etc. XIII. Porro fide edere carnem Christi et fide bibere sanguinem Christi est certo