Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
1593 1578-1600 43 et firmiter credere promissioni divinae, quae testatur carnem Christi pro nobis esse crucifixam, et sanguinem Christi pro nobis esse effusum in remissionem peccatorum. XIV. Causae finales coenae Domini sunt: 1. Ut sit signum foederis Dei in Christo de nostri reconciliatione. Heb. 10. v. 28. et 29. et 13. v. 20.11. Ut mortem Christi nobis in memoriam revocet et beneficiorum ipsius nos certos reddat. 111. Ut sit testimonium remissionis peccatorum nostrorum. 1111. Ut fidem nostram de veritate promissionum divinarum in Christo confirmet. V. Ut Christo nos fortius uniat et vitam spiritualem in eo foveat et perpetuo conservet etc. VI. Ut sit Symbolum et vinculum fraternae dilectionis. Vll. Ut sit exercitium gratiarum actionis. Vlll. Ut sit Symbolum professionis nostrae ab impiis nos discernens etc. XV. Hac coena Domini debemus uti cum praeiudicio et nostri probatione ut Apostolus monet 1. Cor. 11. quae probatio consistit: 1. In vera intelligentia Christianae religionis seu praecipuorum articulorum fidei nostrae, cum vero sensu et usu coenae Domini. 11. In vera fide qua sola percipimus omnia Christi beneficia, sacrificio corporis eius nobis parta. 111. In vera ac seria poenitentia. 1111. In vera Christi ac proximi dilectione etc. XVI. Digne utuntur hac coena: 1. Qui suam indignitatem agnoscentes ad misericordiam Dei confugiunt, et sibi per Christum remitti peccata petunt. 11. Qui in Christum lesum credunt, serio poenitentiam agunt, proximos suos diligunt, et debitum obsequium Deo in omnibus praestant. XVII. Pugnant cum coena Domini primum pápistáé, qui affirmant post consecrationem substantiam panis et vini non manere eandem, sed mutari in verum et substantiale corpus Christi. Quique mutilant hoc sacramentum adimentes laicis alteram elementi partem. Errant etiam in eo quod extra usum a Christo institutum, panem pixidi inclusum circumgestant et iubent adorare, contra manifesta Scripturae testimonia etc. XVIII. Errant praeterea illi quoque qui corpus Christi coelo detrahunt et eidem ubiquitatem Eutychiano more affingunt, contra proprietatem naturae humanae et contra manifestum fidei articulum: Ascendit ad coelos etc. lttem affirmantes verba coenae nude, simpliciter et absque figura esse intelligenda. Georgius Gönci pastor et senior ecclesiae Debreciensis ac superattendens fratrum nomine reliquorum dominorum seniorum