Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)

Jegyzőkönyvek

1702 1701-1735 327 in doctrina et moribus. Hanc explorationem quis perficiet num idiotae ex quibus plerunque constant ecclesiae praesertim paganae? Ad isti maximam partem sunt rudes et inepti ad opus istud. Certe si vulgo tantum committatur hoc negotium eveniet, quod temporibus judicum hebraeorum Micae et Danielis (Jud. 17, 18) necnon decem tribubus sub Jeroboamo et sequentibus regibus [---] statuerunt sacerdotes ex populo et festa praeter [—] Jehovae. (iReg. 12:31,32) Certe Galatae et aliae gentilium ecclesiae bene fundatae et informatae fuerunt ab apostolis, nihilominus sub [—] quidam pseudo-apostoli eas et animas eorum labefactarunt, ut parum abessent ab apostasia. (Act. 15:24) Quibus obstiterunt hoc ipso quod eis ea docenda non edixerant. (iTim. 4:14) Quorum est manus imponere nonne habent partem in vocatione? An si episcopus vel presbyter oblato alicui a populo extempore, qui sit asinus ad lyram, manus imponat [—] se consecrabit et non communicabit peccatis alienis? Paulus et Barnabas ipsi crearunt per singulas ecclesias presbyteros, licet non negligerent suffragia ecclesiarum. (Act. 14:23) Tito mandatur ut constituat oppidatim praesbyteros. (Tit. 1:5) Genevensis ecclesiae observatio seu consuetudo in eligendis vel vocandis ministris haec est: (Epistjolaj ad Casparem Olevianum quae est ordine 243.) primum eliguntur ministri (inquit Calvinus) a nostro collegio ac datur illis Scripturae locus in cujus interpraetatione specimen suae dexteritatis edant. Deinde examen habetur de praecipuis doctrinae capitibus: tandem coram nobis perinde ut apud populum concionantur. Adsunt etiam ex senatu. Si probatur eorum eruditio, eos senatui cum testimonio offerimus: in cujus arbitrio est non admittere, si minus idoneos judicetur esse. Quod si recipiuntur (ut semper hactenus contigit) tum nomina promulgamus coram populo, ut si quid vitium latuerit, liberum sit singulis ante octo dies [—]. Qui tacitis omnium suffragiis probantur, eos commendamus Deo et ecclesiae.403 Haec Calvinus: (Medul.404 libr. 1. cap. 39.) Ministri ordinarii (inquit Amesius) vocandi jus est in ecclesia ipsi cui debet inservire (Act. 14:23) hic tamen opus est directione et auxilio praesbyterorum et ejusdem ecclesiae et [—] etiam vicinarum. Presbyterorum rdt (inquit Szegedinus Loc. com.405 pag. 195.) et magistratus deligere ministros ex populi consensu anno 1595 conditi articuli, secundumque regi debent ecclesiae reformatae in superioribus Regni Hungáriáé 403 • loannis Calvini epistolae et responsa [...]. Genevae 1575. 228.; Thesauri epistolici Calviniani. Tom. IX. Epistolae ad annos 1560-1561 perinentes. Joannis Calvini opera quae supersunt omnia Ed. Edouard Cunitz, Johann-Wilhelm Baum, Eduard Wilhelm Eugen Reuss. Vol. XVIII. (Corpus refor­matorum 46.) Brunsvigae 1878. Nr. 3272. (p. 235.) 404 • Guilielmus Amesius: Medulla theologica. Amstelodami 1652. 405 • Stephanus Szegedinus Pannonius: Theologiae sincerae loci communes de Deo et homine. Basi­­leae 1588.

Next

/
Thumbnails
Contents