Dáné Veronka - Szabadi István (szerk.): A Tiszántúli Református Egyházkerület Zsinati iratai I. 1578-1735 - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 24. (Debrecen, 2022)
Jegyzőkönyvek
328 A TISZÁNTÚLI REFORMÁTUS EGYHÁZKERÜLET ZSINATI IRATAI 1702 partibus (Art. 77.) ita in hanc rem sonant: Minister nec ingredi quopiam, nec locum mutare debet absque senioris cui subest, et cui subjiciendus erit, nutu et voluntate, secus facturus annuo spatio privabitur officio (Art. 28.) Nemo debet locum quem ambit per cuniculos invadere, ita ut pastorem ejus loci traducendo, inde eum ejicere studeat, non expectat vocationem, nec suo loco contentus, alioquin talis ad spatium unius anni privabitur. Idem statuendum de iis quoque, qui potentiorum authoritate freti, reluctante plebe, quae per vim se se ingerunt, cum maxima ministerii ignominia verbi divini contemptu. Ex his omnibus apparet [—] et imperite eos seduci et seducere, qui sub praetextu [—] vocationis ecclesiae volunt excludere consensum praesbyterii, quod apud reformatas ecclesias hungaricas ab ipso reformationis tempore est synodus ministrorum. IX. Minister a presbyterio oblatus et ab ecclesia acceptus sine justis et sufficientibus causis a tumultuante populo [---] cum magna infamia religionis vel ministerii non potest abdicari. Similiter minister suam ecclesiam pro arbitrio suo non potest deserere. Apostolus requirit decentiam et ordinem in ecclesia (iCor. 14:40), nihil autem magis repugnat ordini et decoro, quam [-—] desultoria levitas, ut quisque quod lubet agat. Cui ecclesiae semel se mancipavit minister, in ea Spiritus Sanctus ipsum constituit episcopum (Act. 20:28), proinde eam non aliam, hac derelicta debet pascere (iThes. 5:12,13.). Certe nihil repugnat isti amori, quam apostolus requirit in auditoribus erga pastores suarum animarum, quam ista propudiosa dimissio. Ministri subinde ex una ecclesia ad aliam demigrantes ostendunt se nihil aliud quaerere, quan mercedem et compendium suum. Bene itaque quondam sancitum est: Ministri si possunt esse contenti mercede, quae pro laboribus ipsis penditur, et eorum opera auditoribus grata est, non debent sequenter mutare sua loca, ne proprium commodum magis quam ecclesiae aedificationem quaerere videantur. (Art. 31. eorum juxta quos regitur ecclesia in superioribus Regni Hungáriáé partibus) Mandat apostolus, ut qui bene [—jsunt praesbiteri, duplici honore eveniantur (iTim. 5:17), per istam autem contumeliosam extrusionem non duplici, sed multiplici infamia dehonestantur. Certe sanam doctrinam non sustinentium est secundum suas cupiditates alios atque alios subinde sibi adsciscere doctores (2Tim. 4:3). Crebra haec mutatio doctorum seu ministrorum est praecipua causa ignorantiae istius praesundae, qua detinetur populus hungaricus. Saepe enim [—], ut antequam populus asvescat institutioni ministri jam repudiaverit ipsum, alio allecto, cui etiam asuescendum est. Multum impendit profectum scholasticorum, crebra praeceptorum mutatio. Qui uniaque alteri authori se asuefacit, multo solidiores et magis distinctos habet conceptus, quam qui desultoriae per plures vagatur et [—] oculis multos lustrat. Variae methodi intellectum [---] móriam turbant per longam experientiam quis consequitur [---] ut genio et ingenio auditorum convenienter passit praecedere