Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
unum praedicaret. Meminit vero et Cicero religionis Judaeorum ab imperio Romano subiectae et expugnatae /40r/ in orat(ione) Pro Flacco Cap. 28. stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis, tamen istorum religio sacrorum, a splendore huius imperii gravitate nominis nostri maiorum institutis abhorrebat: nunc vero hoc magis quod illa gens quid de imperio nostro sentiret, ostendit armis, quam cara diis immortalibus esset, docuit quod est victa, quod elocata, quod servata veram ad hanc criminationem docte et opposite respondit Tertull(ianus) in Apol.(ogetico) C. 26. Judaeos minime cum Deo suo fuisse captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas, deditos fuisse nequitiaque sua hanc meruisse fortunam.380 Iudaeorum sola et misera gentilitas. Priscis scriptoribus Latinis gentilitas agnationem denotavit sed hic ipsam gentem et populum cognatum designat. Ita Prudentius 381 in Peristeph(anon) Hymn(us) I. 9 Vos coram gentilitatem dixit. Tertullianus De Anima Cap. 30. Origines nunc in suis sedibus permanent et alibi amplius gentilitatem (deductis colonis Sinai) phoenerantur. At etiam Christiani quanta monstra quae portenta confingunt Haec prodere incipit animum confingunt, suum prorsus atheisticum et irreligiosum Unius enim veri Numinis 382 Christianorum existentiam istis argumentis incipit oppugnare, quae si valerent demonstrarent nullum esse numen nec providentiam ullam existere et quibus argumentis usi sunt inde ab initio omnes divinitatis hostes. Prius horum est quod videri illud non possit ideoque nec eius existentia credenda sit. Deinde quod indignum sit Deo in omnium cogitationes, mores, actus, cogitationes suas defigere ea rimari, et illas vel cohibere vel promovere. Haec enim deos plurimis molestiis adficerent, nec beatos esse sinerent. Ideo apud Lucretium /I. 44.sqq - ubi tamen poeta modo indicativo utitur: capitur, tangitur NB/ Epicurus vitam deorum talem debere esse dixit, quae immortali aevo summa cum pace fluatur semota a rebus nostris seiunctaque longe nec bene promeritis capiatur nec tangatur ira Huius modi providentiam numinis ita pergebant Epicurei et athei accusare una cum nostro Caecilio ut eam dicerent383, gravem 384 intolerabilemque esse hominibus et sic 385 numini impossibilem. Prius horum Cicero commemorat ex sententia Epicureorum quum eos ita loquentes introducit in libris De 380 veram ad hanc criminationem doctae et appositae respondit Tertull(ianus) in Apol(ogetico) C. 26. Judaeos minime cum Deo suo fuisse captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas, deditos fuisse nequitiaque sua hanc meruisse fortunam R in margine 381 Vel R linea transversa delevit 382 Gent R linea transversa deletum 383 pergebant Epicurei et athei accusare una cum nostro Caecilio ut eam dicerent grav et(caetera) R signo + scripto in margine, grav et(caetera) omisi 384 et R lineis transversis deletum 385 vero R lineis transversis deletum 92