Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Natura Deor(um) L. 1. Itaque imposuistis cervicibus nostris sempiternum dominum. Quis enim non timeat omnia providentem, et cogitantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem, curiosum ac386 plenum negotii deum et impossibilem inde vult probare Caecilius, quod dum singulari cuidam Enti inspicit summum numen ut eodem tempore omnibus et singulis rebus aliis inspiciat impossibile esse. Si vero universa curare regere moderari credatur ut387 de singulis rebus ut specialem et exactam notionem ac cognitionem habeat non esse prorsus possibile. Caeterum in dictione per universa districtus insignis est metaphora proprie enim ille dicitur distringi qui diversis locis alligatus atque extensus est et hinc transfertur ad negotiosam et molestam inspectionem in res nostrae curae creditas, sic Plinius L. 1. Episto(la) 20. Distringor officio ut maximo ita molestissimo /40v/ Cap. XI.388 Toto orbi et ipso mundo cum sideribus minantur incendium Doctrina Christianorum qua credunt orbem hunc universum posteaquam homines vivendi in eo finem fecerint immutari fore et maiori ex parte igne divinitus post generale judicium immisso, delendum, multos gentilium offendit. Romanos praesertim, qui ob collectam deorum in suam urbem universitatem. aeternum imperium se consecutos arbitrabantur. Hinc observare licet in scriptoribus secundi tertiique Christianis timidius mos sententiam suam expressisse de propinquo mundi exitu evenique ad futura mundi 389 conflagratione Huc referunt quidam etiam id quod Petrus apostolus epistolas Babiloné dedisse se scribat in quibus de futura orbis conflagratione aperte minis aliquoties locutus fuit, cum tamen eas scripsisset Roma, ideo vero dissimulasse locum scriptionis ne Romani in auctorem inquirerent, et ob maiestatem imperii ista narratione laesam poena adficerent. Mirari hoc iure meritoque quispiam possit quod opinio haec gentiles offendit: quum paria ipsorum philosophi stoici senserint quorum haec fuit hac de re sententia: mundum hunc omnem humore consumto abiturum in vim ignis. Ovidius /Met. I. 256. sqq./ ex sententia ipsorum ita etiam loquitur. Esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli 386 et R in ac transcriptum 387 ut R superscriptum inseritur 388 Cap XI. in margine 389 declar R linea transversa deletum 93

Next

/
Thumbnails
Contents