Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
quomodo tco ev oiKto hic opponitur to ev eKKXqcna et publicae congregationis locus certus subponitur. Nec aliud historia vitae ac actionum primorum Christianorum nos docet quam quod ii certa sua habuerint loca pro conventibus sacris. Memorabile est quod Lampridius historicus gentilis prodidit de Alexandro Severo Cap. 49. Dicit is Quum Christiani quemdam locum qui publicus fuerat occunassent. contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit Alexander Severus, melius esse ut quomodocunque illic deus colatur quam noninariis dedatur. Clarum utique ex hoc casu Christianos eius temporis non esse veritos, publicum aliquem locum occupare eumque suae religionis exercitio publice vindicare. Quaecum ita se habeant quaeritur, quo igitur sensu dicere potuit Caecilius Christianos templa non habuere375) et quo sensu potuit admittere Octavius eos illis carere. Observandum igitur est gentiles loca pro templis ex consilio augurum delegisse, eos usque sacerdotes sacris quibusdam carminibus deos et daemones illuc evocare et pertrahere existimasse qui locum illum repleant et sacrum ac horribilem faciant. Harum vero nulla obtinebant in erectione locorum conventus publici Christianorum, ideoque gentiles illa a privatorum aedibus non differre nec quod quam sancti ea habere crediderunt, ideo nec digna quae templorum nomine censerentur. Hoc eodem sensu admiserunt gentiles etiam se non habere templa ulla nec delubra, ex augurio enim et auspiciis denique consecrationibus superstitiosis, deorumque ad se evocatione aedes suas sacris illi minime instruebant. Vid(e ) Camper Vitringa de Synagog(is) L. 1. parte III. Cap. I. Unde autem vel quis ille aut ubi Deus unicus solitarius destitutus. Non obstante Christianorum disciplina arcani id cognoscere potuit Caecilius de doctrina Christianorum eos unicum376 dumtaxat numen colere. In vituperium tamen huius dogmatis haec duo ille obvertit primum quod gentis alicuius nominis ac sapientiae numquam id pro numine receperint: secundo Judaeos quidem hoc377 ipsum coluisse: sed quam infirmum et inbecillum illud fuisset inde patere quod opera numinum imperii Romani expugnatum simul cum gente Iudaica ipsum etiam in captivitatem abductum sit. (sorközben: + , a margón: + ita est, hoc obiectum fuit etiam ab aliis et mirum fuit Iudaeorum numen non fuisse adoptatum a Romanis378 Apuleius etiam Madaur(ensis) Metamorph(oseon) L. IX. faeminam quamdam 379 Hebraeam vel potius Christianam ita describit, quasi ea calcatis divinis numinibus sacrilegas praesumptiones Deum 375 habuisse R isse lineis transversis deleto ere superscripto in habuere correctum 376 unum R linea transversa deleto icum superscripto in unicum correctum 377 hoc R superscriptum inseruit 378 ita est, hoc obiectum fuit etiam ab aliis et mirum fuit Iudaeorum numen non fuisse adoptatum a Romanis R signo + scripto in margine 375 Juda R linea transversa deletum 91