Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

ver368) huiusmodi autem assectata obscuritas non ob alias rationes inter ipsos obtineret quam quod natura turpia et pudenda essent quae illi in religione colerent aut agerent. Eoque in publicum prodere erubescerent. Respicit in hac sua exprobratione Caecilius ad disciplinam inter Christianos satis mature receptam Arcani nomine recitatam hanc in eo consistebat ne capita doctrinae omnia prae primis altiora gentilibus exponerent, deinde ne eosdem ad rituum quorumvis conspectum admitterent. Huius disciplinae ad finem iam saeculi 2di obtinentis mentionem fecimus ad capitis 8vi verba postrema latebrosa et lucifugax natio. Cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra 369 Ex verbis Caecilii huius Christianos templa ulla habere negantis et ex responsione Octavii Cap. 32. delubra ulla ac aras si non habere admittentis concludunt quidam viri docti primis saeculis Christianos templa nulla habuisse in quibus conventus suos fixe et constanter habuissent, non igitur congregationem in templis nec professionem illam externam religionis ad essentiam religionis pertinere quae a primis Christianis abfuisset, sed a vero longe hi viri docti aberrasse mihi videntur. Christiani enim 370 inde statim a primo fundatione Ecclisiae suae tempore loca certa et fixa conventuum371 suorum habuisse videntur372 quae ab usibus privatis quorumcumque separata societatis vel Ecclesiae propria fuerant. Huc vociferendum mihi videtur quod Paulus quum Iudaei Ephesini ipsum in synagoga sua amplius ferre non possent docentem, quotidie dicatur disseruisse ev tt) ox0^ Tupayvou Tivog, in schola cuiusdam Tyranni, et quidem per integrum biennium. Actorum 19: 8373 Non absurde inde colligemus Ephesinum hunc incolam Tyrannum (est enim nomen proprium Sinai) hanc scholam concessisse sive donasse Ecclesiae in sacros usus. Idem vero Paulus Corinthios reprehendens, quod irreverentius symbola Sacrae Caenae tractarent, in haec verba Mn yap oiKia? ouk eyecrre eig to eoQieiv Km mveiv. An domos non habetis ad edendum et bibendum, prorsus videtur subponere, domum in quam /39v/ 374 Ecclesia tota conveniebat esse publicam, hoc est omnibus Ecclesiae membris par in illam ius fuisse Vid(e) 1 Corinth 11: 22. Praetereundum non est quod in eadem hac epistola Cap. 14. v. 35. de mulieribus decernit siquid discere velint eu ouco) domi suos viros interrogent: nam turpe est mulieribus ev eKKXfiaia in Ecclesia loqui. Facile animadvertitur 368 His ver R lineis transversis deletum 369 Mirum R linea transversa deletum 370 mihi videntur R lineis transversis deletum 371 conventuos R os lineis transversis deleto um superscripto in conventuum correctum 372 videntur R superscriptum inseruit 373 Actorum 19 : 8 R signo + scripto in margine 374 in quam R ex 39r, omisi 90

Next

/
Thumbnails
Contents