Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
quod cerimonia. Caeterum accusationi huic de crucium cultu occasionem praebuit hoc, quod Christiani primaevi mature admodum signo crucis, digitis in aere facto sese munirent. Testis est Tertul(lianus) qui De Corona Milit(ari) Cap. 3 ait. Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem adit(um) et exitum, ad vestitum et calcatum, ad mensas ad lumina ad cubilia, et ad quamcumque conversationem frontem crucis signaculo ferimus. Praeterea quum de cruce loquuntur tantam ei attribuebant vim, quae proprie non nisi de Crucifixo dici. divinooue huic Salvatori tribui poterant, ut quum Prudentius in Romano martyre dicit Haec illa Crux, omnium nostrum salus, Romanus Inquit, hominum haec redemptio est. Mirum igitur non est gentiles putavisse coli et adorari haec ligna crucis a Christianis solere. Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda est quam nota. Az a tselekedetek pedég a mint beszellik, hogy az ujj embereket be avattvak a magok társaságokban mind igen utállatos mind pedeg eleggé esmeretes. Incipit descendere Caecilius ad obiectionem duarum accusationum atrocissimarum contra Christianos, quaeque per quadringentos plus minus annos saevissime illos adflixerunt: hae sunt infanticidium, et epulae incestuosae. Has ita commemorat Tertul(lianus) Apolog(eticum) Cap 7. Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo inde et post convivium incesto. Athenagoras etiam duorum horum flagitiorum rumorem de Christianis /37r/334 sparsum fuisse refert inter reliqua Que erre uuv enim. 8e urvant et OiSiTToSetoju uu£ecoy Thyestearum epularum et Oidipodaei concubitus. Haec quid significent in superioribus iam breviter dictum est. Per Thyesteas epulas intelligit Athenagoras, talia inhumana prandia, quibus humanis filiorum nostrorum carnibus vescimur. Thyesti enim, postquam cum fratris Atrei uxore concubuisset, proprius filius ab inhumano fratre, qui iniuriam hoc facto vindicare volebat, ad epulandum appositus fuit hinc Thyestea convivia dicta. Per Oidipodaeus concubitus autem innuit concubitus 335 illicitos, et efferatae cuiuscunque generis libidinis, qualis illius esse solet qui ne a matre quidem sua abstinet. Oedipus enim matrem propriam Jocastam Lai regis Thebanorum uxorem336 seduxisse fertur. Vide eius historiam breviter apud Hofmanum 334 rumorem de Christianis R ex 36v, omisi 335 im R lineis tranversis deletum 336 Jocastam Lai regis Thebanorum uxorem R signo + scripto in margine 84